| qui elegantius | 10.24.pr.1 |
| locuti sint, dixisse, non ut ea nunc uolgo dicuntur. | |
| 'Die quarto' et 'die quinto', quod Graeci εἰς τετάρτην καὶ | 1.1 |
| εἰς πέμπτην dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et, | |
| qui aliter dicit, pro rudi atque indocto despicitur. Sed Marci | |
| Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt: 'die- | |
| quinte' enim et 'diequinti' pro aduerbio copulate dictum | 5 |
| est et secunda in eo syllaba correpta. Diuus etiam Augustus, | 2.1 |
| linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in | |
| sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione | |
| ista dierum non aliter usus est. Satis autem erit perpetuae | 3.1 |
| ueterum consuetudinis demonstrandae gratia uerba sol- | |
| lemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias con- | |
| cipere solet, quae appellantur Compitalia. Ea uerba haec | |
| sunt: 'Dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt; | 5 |
| quando concepta fuerint, nefas.' 'Dienoni' praetor dicit, non | |
| 'die nono'. | |
| Neque praetor solum, sed pleraque omnis uetustas sic | 4.1 |
| locuta est. Venit ecce illius uersus Pomponiani in mentem, | 5.1 |
| qui est ex atellania, quae Meuia inscribitur: | |
| dies hic sextus, cum nihil edi: diequarte emoriar fame. | |
| Suppetit etiam Coelianum illud ex libro historiarum secundo: | 6.1 |
| 'Si uis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me | |
| sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit | |
| cocta.' Et historiam autem et uerbum hoc sumpsit Coelius | 7.1 |
| ex origine <IV> M. Catonis, in qua ita scriptum est: 'Igitur | |
| dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: | |
| "Mitte mecum Romam equitatum; diequinti in Capitolio | |
| tibi cena cocta erit".' | 5 |
| Extremam istius uocis syllabam tum per 'e' tum per 'i' | 8.1 |
| scriptam legi; nam sane quam consuetum id ueteribus | |
| fuerit litteris is plerumque uti indifferenter, sicuti 'prae- | |
| fiscine' et 'praefiscini', 'procliui' et 'procliue' atque alia item | |
| multa hoc genus uarie dixerunt: 'die pristini' quoque eodem | 5 |
| modo dicebatur, quod significabat 'die pristino', id est | |
| priore, quod uulgo 'pridie' dicitur, conuerso compositionis | |
| ordine, quasi 'pristino die'. Atque item simili figura 'die | |
| crastini' dicebatur, id erat 'crastino die'. Sacerdotes quoque | 9.1 |
| populi Romani, cum condicunt in diem tertium, 'die peren- | |
| dini' dicunt. Sed ut plerique 'die pristini', ita M. Cato in | 10.1 |
| oratione contra Furium 'die proximi' dixit; '<die> quarto' | |
| autem Cn. Matius, homo impense doctus, in mimiambis pro | |
| eo dicit, quod 'nudius quartus' nos dicimus, in his uersibus: | |
| nuper die quarto, ut recordor, et certe | 5 |
| aquarium urceum unicum domi fregit. | |
| Hoc igitur intererit, ut 'die quarto' quidem de praeterito | |
| dicamus, 'diequarte' autem de futuro. |