| Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi nauium quoque | 10.25.pr.1 |
| uocabula, quae scripta in ueterum libris reperiuntur. | |
| Telorum iaculorum gladiorumque uocabula, quae in his- | 1.1 |
| toriis ueteribus scripta sunt, item nauigiorum genera et | |
| nomina libitum forte nobis est sedentibus in reda con- | |
| quirere, ne quid aliarum ineptiarum uacantem stupentem- | |
| que animum occuparet. Quae tum igitur suppetierant, haec | 2.1 |
| sunt: hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, | |
| gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, | |
| mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles, | |
| ueruta, enses, sicae, machaerae, spathae, lingulae, pugiones, | 5 |
| clunacula. | |
| De 'lingula', quoniam est minus frequens, admonendum | 3.1 |
| existimo lingulam ueteres dixisse gladiolum oblongum in | |
| speciem linguae factum, cuius meminit Naeuius in tragoedia | |
| Hesiona. Versum Naeui apposui: | |
| sine mi gerere morem uidear lingua, uerum lingula. | 5 |
| Item 'rumpia' genus teli est Thraecae nationis, positumque | 4.1 |
| hoc uocabulum in Quinti Enni annalium XIV. | |
| Nauium autem, quas reminisci tunc potuimus, appella- | 5.1 |
| tiones hae sunt: gauli, corbitae, caudicae, longae, hippa- | |
| gines, cercuri, celoces uel, ut Graeci dicunt, κέλητες, lembi, | |
| oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci ἱστιοκώπους uocant | |
| uel ἐπακτρίδας, prosumiae uel geseoretae uel oriolae, stlattae, | 5 |
| scaphae, pontones, uectoriae, mydia, phaseli, parones, myo- | |
| parones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, rata- | |
| riae, catascopium. |