Quid significet in ueteribus praetorum edictis: 'qui flumina retanda
|
11.17.pr.1
|
publice redempta habent'.
|
|
Edicta ueterum praetorum sedentibus forte nobis in
|
1.1
|
bibliotheca templi Traiani et aliud quid requirentibus cum
|
|
in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est.
|
|
Tum in quodam edicto antiquiore ita scriptum inuenimus:
|
2.1
|
'Qui flumina retanda publice redempta habent, si quis
|
|
eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur, quod eum ex lege
|
|
locationis facere oportuerit, non fecisse.' 'Retanda' igitur
|
3.1
|
quid esset, quaerebatur.
|
|
Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus in libro
|
4.1
|
se Gaui de origine uocabulorum VII legisse 'retas' uocari
|
|
arbores, quae aut ex ripis fluminum eminerent aut in alueis
|
|
eorum exstarent, appellatasque esse a retibus, quod praeter-
|
|
euntes naues inpedirent et quasi inretirent; idcircoque
|
5
|
sese arbitrari 'retanda' flumina locari solita esse, id est
|
|
purganda, ne quid aut morae aut periculi nauibus in ea
|
|
uirgulta incidentibus fieret.
|
|