Quid sit in satura M. Varronis 'caninum prandium'. 13.31.pr.1
  Laudabat uenditabatque se nuper quispiam in libraria 1.1
sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni
caelo saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas,
alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quaedam non
admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse 5
neminem dicebat. Tum forte ego eum librum ex isdem 2.1
saturis ferebam, qui Ὑδροκύων inscriptus est. Propius igitur 3.1
accessi et: 'nosti,' inquam 'magister, uerbum illud scilicet e
Graecia uetus musicam, quae sit abscondita, eam esse nulli
rei? oro ergo te, legas hos uersus pauculos et prouerbii
istius, quod in his uersibus est, sententiam dicas mihi.' 5
'Lege' inquit 'tu mihi potius, quae non intellegis, ut ea tibi 4.1
ego enarrem.' 'Quonam' inquam 'pacto legere ego possum, 5.1
quae non adsequor? indistincta namque et confusa fient,
quae legero, et tuam quoque impedient intentionem.'
  Tunc aliis etiam, qui ibi aderant, compluribus idem com- 6.1
probantibus desiderantibusque accipit a me librum ueterem
fidei spectatae luculente scriptum. Accipit autem incon- 7.1
stantissimo uultu et maestissimo. Sed quid deinde dicam? 8.1
non audeo hercle postulare, ut id credatur mihi. Pueri in 9.1
ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in
legendo deridiculi fuissent; ita et sententias intercidebat et
uerba corrupte pronuntiabat. Reddit igitur mihi librum 10.1
multis iam ridentibus et: 'uides' inquit 'oculos meos aegros
adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; uix ipsos
litterarum apices potui conprehendere; cum ualebo ab
oculis, reuise ad me et librum istum tibi totum legam.' 5
'Recte' inquam 'sit oculis, magister, tuis; 11.1
sed, in quo illis 12.1
nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: "caninum prandium"
in hoc loco, quem legisti, quid significat?' Atque ille egregius 13.1
nebulo quasi difficili quaestione proterritus exsurgit statim
et abiens 'non' inquit 'paruam rem quaeris; talia ego gratis
non doceo.'
  Eius autem loci, in quo id prouerbium est, uerba haec 14.1
sunt: 'Non uides apud Mnesitheum scribi tria genera esse
uini, nigrum, album, medium, quod uocant κιρρόν, et nouum,
uetus, medium? et efficere nigrum uiris, album urinam,
medium πέψιν? nouum refrigerare, uetus calefacere, medium 5
esse prandium caninum?' Quid significet 'prandium cani- 15.1
num', rem leuiculam diu et anxie quaesiuimus. Prandium 16.1
autem abstemium, in quo nihil uini potatur, caninum dici-
tur, quoniam canis uino caret. Cum igitur 'medium uinum' 17.1
appellasset, quod neque nouum esset neque uetus, et plerum-
que homines ita loquantur, ut omne uinum aut nouum esse
dicant aut uetus, nullam uim habere significauit neque noui
neque ueteris, quod medium esset, et idcirco pro uino non 5
habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret. 'Re-
frigerare' id dicit, quod Graece ψύχειν dicitur.