| Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata | 14.5.pr.1 |
| super casu uocatiuo uocabuli, quod est 'egregius'. | |
| Defessus ego quondam diutina commentatione laxandi | 1.1 |
| leuandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam. | |
| Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parui in | |
| urbe Roma nominis certationi eorum acerrimae adfui, cum | |
| alter in casu uocatiuo 'uir egregi' dicendum contenderet, | 5 |
| alter 'uir egregie'. | |
| Ratio autem eius, qui 'egregi' oportere dici censebat, | 2.1 |
| huiuscemodi fuit: 'Quaecumque' inquit 'nomina seu uoca- | |
| bula recto casu numero singulari "us" syllaba finiuntur, in | |
| quibus ante ultimam syllabam posita est "i" littera, ea omnia | |
| casu uocatiuo "i" littera terminantur, ut "Caelius Caeli", | 5 |
| "modius modi", "tertius terti", "Accius Acci", "Titius | |
| Titi" et similia omnia; sic igitur "egregius", quoniam "us" | |
| syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praece- | |
| dit "i" littera, habere debebit in casu uocandi "i" litteram | |
| extremam, et idcirco "egregi", non "egregie", rectius dicetur. | 10 |
| Nam "diuus" et "riuus" et "cliuus" non "us" syllaba termi- | |
| nantur, sed ea, quae per duo "u" scribenda est, propter cuius | |
| syllabae sonum declarandum reperta erat noua littera, quae | |
| digamma appellabatur.' | |
| Hoc ubi ille alter audiuit: 'o' inquit 'egregie grammatice | 3.1 |
| uel, si id mauis, egregissime, dic, oro te, "inscius" et "im- | |
| pius" et "sobrius" et "ebrius" et "proprius" et "propitius" | |
| et "anxius" et "contrarius", quae "us" syllaba finiuntur, in | |
| quibus ante ultimam syllabam "i" littera est, quem casum | 5 |
| uocandi habent? me enim pudor et uerecundia tenet pro- | |
| nuntiare ea secundum tuam definitionem.' Sed cum ille | 4.1 |
| paulisper oppositu horum uocabulorum commotus reticu- | |
| isset et mox tamen se conlegisset eandemque illam, quam | |
| definierat, regulam retineret et propugnaret diceretque et | |
| 'proprium' et 'propitium' et 'anxium' et 'contrarium' itidem | 5 |
| in casu uocatiuo dicendum, ut 'aduersarius' et 'extrarius' | |
| diceretur, 'inscium' quoque et 'impium' et 'ebrium' et | |
| 'sobrium' insolentius quidem paulo, sed rectius per 'i' lit- | |
| teram, non per 'e', in eodem casu pronuntiandum eaque inter | |
| eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae | 10 |
| pretium esse eadem istaec diutius audire clamantes con- | |
| pugnantesque illos reliqui. |