Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata 14.5.pr.1
super casu uocatiuo uocabuli, quod est 'egregius'.
  Defessus ego quondam diutina commentatione laxandi 1.1
leuandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam.
Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parui in
urbe Roma nominis certationi eorum acerrimae adfui, cum
alter in casu uocatiuo 'uir egregi' dicendum contenderet, 5
alter 'uir egregie'.
  Ratio autem eius, qui 'egregi' oportere dici censebat, 2.1
huiuscemodi fuit: 'Quaecumque' inquit 'nomina seu uoca-
bula recto casu numero singulari "us" syllaba finiuntur, in
quibus ante ultimam syllabam posita est "i" littera, ea omnia
casu uocatiuo "i" littera terminantur, ut "Caelius Caeli", 5
"modius modi", "tertius terti", "Accius Acci", "Titius
Titi" et similia omnia; sic igitur "egregius", quoniam "us"
syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praece-
dit "i" littera, habere debebit in casu uocandi "i" litteram
extremam, et idcirco "egregi", non "egregie", rectius dicetur. 10
Nam "diuus" et "riuus" et "cliuus" non "us" syllaba termi-
nantur, sed ea, quae per duo "u" scribenda est, propter cuius
syllabae sonum declarandum reperta erat noua littera, quae
digamma appellabatur.'
  Hoc ubi ille alter audiuit: 'o' inquit 'egregie grammatice 3.1
uel, si id mauis, egregissime, dic, oro te, "inscius" et "im-
pius" et "sobrius" et "ebrius" et "proprius" et "propitius"
et "anxius" et "contrarius", quae "us" syllaba finiuntur, in
quibus ante ultimam syllabam "i" littera est, quem casum 5
uocandi habent? me enim pudor et uerecundia tenet pro-
nuntiare ea secundum tuam definitionem.' Sed cum ille 4.1
paulisper oppositu horum uocabulorum commotus reticu-
isset et mox tamen se conlegisset eandemque illam, quam
definierat, regulam retineret et propugnaret diceretque et
'proprium' et 'propitium' et 'anxium' et 'contrarium' itidem 5
in casu uocatiuo dicendum, ut 'aduersarius' et 'extrarius'
diceretur, 'inscium' quoque et 'impium' et 'ebrium' et
'sobrium' insolentius quidem paulo, sed rectius per 'i' lit-
teram, non per 'e', in eodem casu pronuntiandum eaque inter
eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae 10
pretium esse eadem istaec diutius audire clamantes con-
pugnantesque illos reliqui.