Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque 1.12.pr.1
caerimoniis ac religionibus ac quo nomine a pontifice maximo
capiatur et quo statim iure esse incipiat, simul atque capta est;
quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae
quisquam iure heres est. 5
  Qui de uirgine capienda scripserunt, quorum diligentis- 1.1
sime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex,
maiorem quam annos decem natam negauerunt capi fas
esse;
item quae non sit patrima et matrima; 2.1
item quae 3.1
lingua debili sensuue aurium deminuta aliaue qua corporis
labe insignita sit; item quae ipsa aut cuius pater emanci- 4.1
patus sit, etiamsi uiuo patre in aui potestate sit; item cuius 5.1
parentes alter amboue seruitutem seruierunt aut in negotiis
sordidis uersantur. Sed et eam, cuius soror ad id sacerdotium 6.1
lecta est, excusationem mereri aiunt; item cuius pater
flamen aut augur aut quindecimuirum sacris faciundis aut
septemuirum epulonum aut Salius est. Sponsae quoque 7.1
pontificis et tubicinis sacrorum filiae uacatio a sacerdotio
isto tribui solet. Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit 8.1
neque eius legendam filiam, qui domicilium in Italia non
haberet, et excusandam eius, qui liberos tres haberet.
  Virgo autem Vestalis, simul est capta atque in atrium 9.1
Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore
sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potes-
tate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.
  De more autem rituque capiundae uirginis litterae quidem 10.1
antiquiores non extant, nisi, quae capta prima est, a Numa
rege esse captam. Sed Papiam legem inuenimus, qua caue- 11.1
tur, ut pontificis maximi arbitratu uirgines e populo uiginti
legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et, cuius
uirginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque
Vestae fiat. Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc 12.1
uideri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem
maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius
dumtaxat saluis religionum obseruationibus ratio haberi
possit, gratia Papiae legis per senatum fit. 5
  'Capi' autem uirgo propterea dici uidetur, quia pontificis 13.1
maximi manu prensa ab eo parente, in cuius potestate est,
ueluti bello capta abducitur. In libro primo Fabii Pictoris, 14.1
quae uerba pontificem maximum dicere oporteat, cum uir-
ginem capiat, scriptum est. Ea uerba haec sunt: 'Sacer-
dotem Vestalem, quae sacra faciat, quae ius siet sacerdotem
Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae 5
optima lege fuit, ita te, Amata, capio.'
  Plerique autem 'capi' uirginem solam debere dici putant. 15.1
Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures 'capi'
dicebantur. L. Sulla rerum gestarum libro secundo ita scrip- 16.1
sit: 'P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum
est, flamen Dialis captus.' M. Cato de Lusitanis, cum Ser- 17.1
uium Galbam accusauit: 'Tamen dicunt deficere uoluisse.
Ego me nunc uolo ius pontificium optime scire; iamne ea
causa pontifex capiar? si uolo augurium optime tenere,
ecquis me ob eam rem augurem capiat?' 5
  Praeterea in commentariis Labeonis, quae ad duodecim 18.1
tabulas composuit, ita scriptum est: 'Virgo Vestalis neque
heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed
bona eius <in> publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat,
quaeritur.' 5
  'Amata' inter capiendum a pontifice maximo appellatur, 19.1
quoniam, quae prima capta est, hoc fuisse nomen tradi-
tum est.