Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato
|
1.13.pr.1
|
rectius, idne omnino facere, quod mandatum est, an nonnumquam
|
|
etiam contra, si id speres ei, qui mandauit, utilius fore; superque
|
|
ea quaestione expositae diuersae sententiae.
|
|
In officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae καθ-
|
1.1
|
ήκοντα philosophi appellant, quaeri solet, an negotio tibi
|
|
dato et, quid omnino faceres, definito contra quid facere
|
|
debeas, si eo facto uideri possit res euentura prosperius
|
|
exque utilitate eius, qui id tibi negotium mandauit. Anceps
|
2.1
|
quaestio et in utramque partem a prudentibus uiris arbi-
|
|
trata est. Sunt enim non pauci, qui sententiam suam una in
|
3.1
|
parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo,
|
|
cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam puta-
|
|
uerint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus
|
|
aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur, ne, si spes
|
5
|
fefellisset, culpa inpatientiae et poena indeprecabilis sub-
|
|
eunda esset, si res forte melius uertisset, dis quidem gratia
|
4.1
|
habenda, sed exemplum tamen intromissum uideretur, quo
|
|
bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperen-
|
|
tur. Alii existimauerunt incommoda prius, quae metuenda
|
5.1
|
essent, si res gesta aliter foret, quam imperatum est, cum
|
|
emolumento spei pensitanda esse et, si ea leuiora minoraque,
|
|
utilitas autem contra grauior et amplior spe quantum potest
|
|
firma ostenderetur, tum posse aduersum mandata fieri
|
5
|
censuerunt, ne oblata diuinitus rei bene gerendae occasio
|
|
amitteretur, neque timendum exemplum non parendi credi-
|
6.1
|
derunt, si rationes dumtaxat huiuscemodi non abessent.
|
|
Cumprimis autem respiciendum putauerunt ingenium natu-
|
7.1
|
ramque illius, cuia res praeceptumque esset: ne ferox, durus,
|
|
indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana
|
|
imperia et Manliana. Nam si tali praeceptori ratio reddenda
|
8.1
|
sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter, quam praecep-
|
|
tum est.
|
|
Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium
|
9.1
|
hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum
|
|
quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti uiri, apposu-
|
|
erimus. Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis
|
10.1
|
historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque
|
|
rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus,
|
|
quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iurisconsul-
|
|
tissimus, quod pontifex maximus. Is cum in consulatu
|
11.1
|
obtineret Asiam prouinciam et circumsedere oppugnareque
|
|
Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui
|
|
arietem faceret, quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad
|
|
magistratum Mylattensium, sociorum amicorumque populi
|
5
|
Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos uidisset, uter
|
|
maior esset, eum mittendum curaret. Tum magistratus com-
|
12.1
|
perto, quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat,
|
|
maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo
|
|
arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit.
|
|
Crassus eum uocari iussit et, cum interrogasset, cur non,
|
13.1
|
quem iusserat, misisset, causis rationibusque, quas dictitabat,
|
|
spretis uestimenta detrahi imperauit uirgisque multum ceci-
|
|
dit corrumpi atque dissolui officium omne imperantis ratus,
|
|
si quis ad id, quod facere iussus est, non obsequio debito,
|
5
|
sed consilio non desiderato respondeat.
|
|