Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod 'axioma' 16.8.pr.1
dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina
dialectica traduntur.
  Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui uel- 1.1
lemus, necessus fuit adire atque cognoscere, quas uocant
dialectici εἰσαγωγάς. Tum, quia in primo περὶ ἀξιωμάτων 2.1
discendum, quae M. Varro alias 'profata', alias 'proloquia'
appellat, commentarium de proloquiis L. Aelii, docti hominis,
qui magister Varronis fuit, studiose quaesiuimus eumque in
Pacis bibliotheca repertum legimus. Sed in eo nihil edocen- 3.1
ter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisse-
que uidetur eum librum Aelius sui magis admonendi, quam
aliorum docendi gratia.
  Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus 4.1
accepimus ἀξίωμα esse his uerbis: λεκτὸν αὐτοτελὲς ἀπόφαντον
ὅσον ἐφ’ αὑτῷ. Hoc ego supersedi uertere, quia nouis et in- 5.1
conditis uocibus utendum fuit, quas pati aures per insolen-
tiam uix possent. Sed M. Varro in libro de lingua Latina ad 6.1
Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit: 'Pro-
loquium est sententia, in qua nihil desideratur.'
  Erit autem planius, quid istud sit, si exemplum eius 7.1
dixerimus. Ἀξίωμα igitur, siue id 'proloquium' dicere placet,
huiusmodi est: 'Hannibal Poenus fuit'; 'Scipio Numantiam
deleuit'; 'Milo caedis damnatus est'; 'neque bonum est
uoluptas neque malum'; et omnino, quicquid ita dicitur 8.1
plena atque perfecta uerborum sententia, ut id necesse sit
aut uerum aut falsum esse, id a dialecticis ἀξίωμα appella-
tum est, a M. Varrone, sicuti dixi, 'proloquium', a M. autem
Cicerone 'pronuntiatum', quo ille tamen uocabulo tantisper 5
uti se adtestatus est, 'quoad melius' inquit 'inuenero.'
  Sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, id alii nostro- 9.1
rum 'adiunctum', alii 'conexum' dixerunt. Id 'conexum'
tale est: 'si Plato ambulat, Plato mouetur'; 'si dies est, sol
super terras est'. Item quod illi συμπεπλεγμένον, nos uel 10.1
'coniunctum' uel 'copulatum' dicimus, quod est huiusce-
modi: 'P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphauit
et censura functus est et collega in censura L. Mummii fuit'.
In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi 11.1
cetera uera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad
ea omnia, quae de Scipione illo uera dixi, addidero 'et
Hannibalem in Africa superauit', quod est falsum, uniuersa
quoque illa, quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum, 5
quod falsum accesserit, quia simul dicentur, uera non erunt.
  Est item aliud, quod Graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos 12.1
'disiunctum' dicimus. Id huiuscemodi est: 'aut malum est
uoluptas aut bonum aut neque bonum neque malum est'.
Omnia autem, quae disiunguntur, pugnantia esse inter sese 13.1
oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt,
ea quoque ipsa inter se aduersa esse. Ex omnibus, quae
disiunguntur, unum esse uerum debet, falsa cetera. Quod si 14.1
aut nihil omnium uerum aut omnia pluraue, quam unum,
uera erunt aut quae disiuncta sunt, non pugnabunt aut
quae opposita eorum sunt, contraria inter sese non erunt,
tunc id disiunctum mendacium est et appellatur παρα- 5
διεζευγμένον, sicuti hoc est, in quo, quae opposita, non sunt
contraria: 'aut curris aut ambulas aut stas'. Nam ipsa
quidem inter se aduersa sunt, sed opposita eorum non
pugnant; 'non ambulare' enim et 'non stare' et 'non currere'
contraria inter sese non sunt, quoniam 'contraria' ea dicun- 10
tur, quae simul uera esse non queunt; possis enim simul
eodemque tempore neque ambulare neque stare neque
currere.
  Sed hoc iam breue ex dialectica libamentum dedisse nunc 15.1
satis erit, atque id solum addendum admonendumque est, 16.1
quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis
quidem taetra et aspernabilis insuauisque esse et inutilis
uideri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et
emolumentum eius in animo tuo dilucebit, et sequetur quae- 5
dam discendi uoluptas insatiabilis, cui sane nisi modum 17.1
feceris, periculum non mediocre erit, ne, ut plerique alii, tu
quoque in illis dialecticae gyris atque maeandris tamquam
apud Sirenios scopulos consenescas.