| Quae ratio uocabuli sit agri Vaticani. | 16.17.pr.1 |
| Et agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem | 1.1 |
| appellatum acceperamus a uaticiniis, quae ui atque in- | |
| stinctu eius dei in eo agro fieri solita essent. Sed praeter | 2.1 |
| hanc causam M. Varro in libris diuinarum aliam esse tradit | |
| istius nominis rationem: 'Nam sicut Aius' inquit 'deus ap- | |
| pellatus araque ei statuta est, quae est infima noua uia, | |
| quod eo in loco diuinitus uox edita erat, ita Vaticanus deus | 5 |
| nominatus, penes quem essent uocis humanae initia, quon- | |
| iam pueri, simul atque parti sunt, eam primam uocem | |
| edunt, quae prima in Vaticano syllabast idcircoque "uagire" | |
| dicitur exprimente uerbo sonum uocis recentis.' |