Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno 18.4.pr.1
Sallustii historias intellegi inlusit quaestione proposita, quid uerba
ista apud Sallustium significarent: 'incertum, stolidior an uanior'.
  Cum iam adulescentuli Romae praetextam et puerilem 1.1
togam mutassemus magistrosque tunc nobis nosmet ipsi
exploratiores quaereremus, in Sandaliario forte apud libra-
rios fuimus, cum ibi in multorum hominum coetu Apolli-
naris Sulpicius, uir in memoria nostra praeter alios doctus, 5
iactatorem quempiam et uenditatorem Sallustianae lectionis
inrisit inlusitque genere illo facetissimae dissimulationis,
qua Socrates ad sophistas utebatur. Nam cum ille se unum 2.1
et unicum lectorem esse enarratoremque Sallustii diceret
neque primam tantum cutem ac speciem sententiarum, sed
sanguinem quoque ipsum ac medullam uerborum eius eruere
atque introspicere penitus praedicaret, tum Apollinaris am- 5
plecti uenerarique se doctrinas illius dicens 'per,' inquit
'magister optume, exoptatus mihi nunc uenis cum sanguine
et medulla Sallustii uerborum. Hesterno enim die quaere- 3.1
batur ex me, quidnam uerba haec eius in quarto historiarum
libro de Cn. Lentulo scripta significent, de quo incertum
fuisse ait, stolidiorne esset an uanior', eaque ipsa uerba, uti 4.1
sunt a Sallustio scripta, dixit: 'At Cn. Lentulus patriciae
gentis, collega eius, cui cognomentum Clodiano fuit, per-
incertum stolidior an uanior, legem de pecunia, quam Sulla
emptoribus bonorum remiserat, exigenda promulgauit.' 5
Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissoluere 5.1
potuisse adseuerabat, quid esset 'uanior' et quid 'stolidior',
quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se
uideretur, tamquam diuersa ac dissimilia nec eiusdem utra-
que uitii forent, ac propterea petebat, uti se doceret signi- 5
ficationes utriusque uocis et origines. Tum ille rictu oris 6.1
labearumque ductu contemni a se ostendens et rem, de qua
quaereretur, et hominem ipsum, qui quaereret: 'priscorum'
inquit 'et remotorum ego uerborum medullas et sanguinem,
sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum, quae 5
proculcata uulgo et protrita sunt. Ipso illo quippe Cn.
Lentulo stolidior est et uanior, qui ignorat eiusdem stultitiae
esse uanitatem et stoliditatem.' Sed ubi hoc dixit, media 7.1
ipsa sermonum reliquit et abire coepit. Nos deinde eum 8.1
tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de
uocabulorum istorum uel differentia uel, si ei ita uideretur,
similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi
inuideret discere uolenti, orabat. Atque ille se iam plane 9.1
inludi ratus negotium sibi esse causatur et digreditur.
  Nos autem postea ex Apollinari didicimus 'uanos' proprie 10.1
dici, non ut uulgus diceret, desipientis aut hebetes aut in-
eptos, sed, ut ueterum doctissimi dixissent, mendaces et in-
fidos et leuia inaniaque pro grauibus et ueris astutissime
componentes; 'stolidos' autem uocari non tam stultos et 5
excordes quam taetros et molestos et inlepidos, quos Graeci
μοχθηρούς et φορτικούς dicerent. Ἔτυμα quoque harum uocum 11.1
et origines scriptas esse dicebat in libris Nigidianis.
  Quas requisitas ego et repertas cum primarum significa-
tionum exemplis, ut commentariis harum noctium inferrem,
notaui et intulisse iam me aliquo in loco commentationibus 5
istis existimo.