Quod Q. Ennius in septimo annali 'quadrupes eques' ac non 'quadru- 18.5.pr.1
pes ecus', ut legunt multi, scriptum reliquit.
  Cum Antonio Iuliano rhetore, uiro hercle bono et facundiae 1.1
florentis, complures adulescentuli familiares eius Puteolis
aestiuarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus
et in uoluptatibus pudicis honestisque agitabamus. Atque ibi 2.1
tunc Iuliano nuntiatur ἀναγνώστην quendam, non indoctum
hominem, uoce admodum scita et canora Enii annales
legere ad populum in theatro. 'Eamus' inquit 'auditum 3.1
nescio quem istum Ennianistam': hoc enim se ille nomine
appellari uolebat.
  Quem cum iam inter ingentes clamores legentem in- 4.1
uenissemus—legebat autem librum ex annalibus Ennii
septimum—, hos eum primum uersus perperam pronunti-
antem audiuimus:
    denique ui magna quadrupes ecus atque elephanti 5
    proiciunt sese,
neque multis postea uersibus additis celebrantibus eum
laudantibusque omnibus discessit.
  Tum Iulianus egrediens e theatro 'quid uobis' inquit 'de 5.1
hoc anagnosta et de quadrupede eco uidetur? sic enim pro-
fecto legit:
    denique ui magna quadrupes ecus atque elephanti
    proiciunt sese. 5
Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset 6.1
alicuius aeris, "quadrupes ecus" dicturum fuisse ac non
"quadrupes eques", quod ab Ennio ita scriptum relictumque
esse nemo unus litterarum ueterum diligens dubitauit?'
Cumque aliquot eorum, qui aderant, 'quadrupes ecus' apud 7.1
suum quisque grammaticum legisse se dicerent et miraren-
tur, quidnam esset 'quadrupes eques', 'uellem uos,' inquit
'optimi iuuenes, tam accurate Q. Ennium legisse, quam P.
Vergilius legerat, qui hunc eius uersum secutus in georgicis 5
suis "equitem" pro "eco" posuit his in uersibus:
    frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
    impositi dorso atque equitem docuere sub armis
    insultare solo et gressus glomerare superbos.
In quo loco "equitem", si quis modo non inscite inepteque 10
argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi "ecum"; pleraque 8.1
enim ueterum aetas et hominem equo insidentem et equum,
qui insideretur, "equitem" dixerunt. Propterea "equitare" 9.1
etiam, quod uerbum e uocabulo "equitis" inclinatum est, et
homo eco utens et ecus sub homine gradiens dicebatur.
Lucilius adeo, uir adprime linguae Latinae sciens, "ecum 10.1
equitare" dicit his uersibus:
    quis hunc currere ecum nos atque equitare uidemus,
    his equitat curritque: oculis equitare uidemus;
    ergo oculis equitat. 5
Sed enim contentus' inquit 'ego his non fui et, ut non tur- 11.1
bidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset,
"ecus"ne an "eques" scriptum Ennius reliquisset, librum
summae atque reuerendae uetustatis, quem fere constabat
Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo 5
unius uersus inspiciendi gratia conduxi et "eques", non
"ecus", scriptum in eo uersu inueni.'
  Hoc tum nobis Iulianus et multa alia erudite simul et 12.1
adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in peruulgatis
commentariis scripta offendimus.