Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. 1.21.pr.1
Vergilii domesticum, <ubi> scriptum esset 'et ora tristia temptan-
tum sensus torquebit amaror', non quod uulgus legeret 'sensu
torquebit amaro'.
  Versus istos ex georgicis Vergilii plerique omnes sic 1.1
legunt:
    at sapor indicium faciet manifestus et ora
    tristia temptantum sensu torquebit amaro.
Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in com- 2.1
mentariis, quae in Vergilium fecit, confirmat et perseuerat
non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse inuenerit in libro,
qui fuerit ex domo atque familia Vergilii:
      et ora 5
    tristia temptantum sensus torquebit amaror,
neque id soli Hygino, sed doctis quibusdam etiam uiris 3.1
complacitum, quoniam uidetur absurde dici 'sapor sensu
amaro torquet'. 'Cum ipse' inquiunt 'sapor sensus sit, non
alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit, quasi
dicatur "sensus sensu amaro torquet".' Sed enim cum 5
Fauorino Hygini commentarium legissem atque ei statim 4.1
displicita esset insolentia et insuauitas illius 'sensu torquebit
amaro', risit et: 'Iouem lapidem,' inquit 'quod sanctissimum
iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium
hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego uerum dicere 5
arbitror. Non enim primus finxit hoc uerbum Vergilius 5.1
insolenter, sed in carminibus Lucreti inuento usus est non
aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecel-
lentis.' Verba ex IV Lucreti haec sunt: 6.1
      dilutaque contra
    cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
Non uerba autem sola, sed uersus prope totos et locos 7.1
quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium uidemus.