| SATVRA XI | |
| Atticus eximie si cenat, lautus habetur, | 11.1 |
| si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno | |
| excipitur uolgi quam pauper Apicius? omnis | |
| conuictus, thermae, stationes, omne theatrum | |
| de Rutilo. nam dum ualida ac iuuenalia membra | 5 |
| sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur | |
| non cogente quidem sed nec prohibente tribuno | |
| scripturus leges et regia uerba lanistae. | |
| multos porro uides, quos saepe elusus ad ipsum | |
| creditor introitum solet expectare macelli, | 10 |
| et quibus in solo uiuendi causa palato est. | |
| egregius cenat meliusque miserrimus horum | |
| et cito casurus iam perlucente ruina. | |
| interea gustus elementa per omnia quaerunt | |
| numquam animo pretiis obstantibus; interius si | 15 |
| attendas, magis illa iuuant quae pluris ementur. | |
| ergo haut difficile est perituram arcessere summam | |
| lancibus oppositis uel matris imagine fracta, | |
| et quadringentis nummis condire gulosum | |
| fictile; sic ueniunt ad miscellanea ludi. | 20 |
| refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam | |
| luxuria est, in Ventidio laudabile nomen | |
| sumit et a censu famam trahit. illum ego iure | |
| despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas | |
| omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem | 25 |
| ignorat quantum ferrata distet ab arca | |
| sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν | |
| figendum et memori tractandum pectore, siue | |
| coniugium quaeras uel sacri in parte senatus | |
| esse uelis; neque enim loricam poscit Achillis | 30 |
| Thersites, in qua se traducebat Vlixes; | |
| ancipitem seu tu magno discrimine causam | |
| protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, | |
| orator uehemens an Curtius et Matho buccae. | |
| noscenda est mensura sui spectandaque rebus | 35 |
| in summis minimisque, etiam cum piscis emetur, | |
| ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum | |
| in loculis. quis enim te deficiente crumina | |
| et crescente gula manet exitus, aere paterno | |
| ac rebus mersis in uentrem fenoris atque | 40 |
| argenti grauis et pecorum agrorumque capacem? | |
| talibus a dominis post cuncta nouissimus exit | |
| anulus, et digito mendicat Pollio nudo. | |
| non praematuri cineres nec funus acerbum | |
| luxuriae sed morte magis metuenda senectus. | 45 |
| hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae | |
| et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum | |
| nescio quid superest et pallet fenoris auctor, | |
| qui uertere solum, Baias et ad ostrea currunt. | |
| cedere namque foro iam non est deterius quam | 50 |
| Esquilias a feruenti migrare Subura. | |
| ille dolor solus patriam fugientibus, illa | |
| maestitia est, caruisse anno circensibus uno. | |
| sanguinis in facie non haeret gutta, morantur | |
| pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem. | 55 |
| experiere hodie numquid pulcherrima dictu, | |
| Persice, non praestem uita et moribus et re, | |
| si laudem siliquas occultus ganeo, pultes | |
| coram aliis dictem puero sed in aure placentas. | |
| nam cum sis conuiua mihi promissus, habebis | 60 |
| Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo | |
| hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, | |
| alter aquis, alter flammis ad sidera missus. | |
| fercula nunc audi nullis ornata macellis. | |
| de Tiburtino ueniet pinguissimus agro | 65 |
| haedulus et toto grege mollior, inscius herbae | |
| necdum ausus uirgas humilis mordere salicti, | |
| qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani | |
| asparagi, posito quos legit uilica fuso. | |
| grandia praeterea tortoque calentia feno | 70 |
| oua adsunt ipsis cum matribus, et seruatae | |
| parte anni quales fuerant in uitibus uuae, | |
| Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem | |
| aemula Picenis et odoris mala recentis | |
| nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam | 75 |
| autumnum et crudi posuere pericula suci. | |
| haec olim nostri iam luxuriosa senatus | |
| cena fuit. Curius paruo quae legerat horto | |
| ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc | |
| squalidus in magna fastidit conpede fossor, | 80 |
| qui meminit calidae sapiat quid uolua popinae. | |
| sicci terga suis rara pendentia crate | |
| moris erat quondam festis seruare diebus | |
| et natalicium cognatis ponere lardum | |
| accedente noua, si quam dabat hostia, carne. | 85 |
| cognatorum aliquis titulo ter consulis atque | |
| castrorum imperiis et dictatoris honore | |
| functus ad has epulas solito maturius ibat | |
| erectum domito referens a monte ligonem. | |
| cum tremerent autem Fabios durumque Catonem | 90 |
| et Scauros et Fabricium, rigidique seueros | |
| censoris mores etiam collega timeret, | |
| nemo inter curas et seria duxit habendum | |
| qualis in Oceani fluctu testudo nataret, | |
| clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum; | 95 |
| sed nudo latere et paruis frons aerea lectis | |
| uile coronati caput ostendebat aselli, | |
| ad quod lasciui ludebant ruris alumni. | |
| [tales ergo cibi qualis domus atque supellex.] | |
| tunc rudis et Graias mirari nescius artes | 100 |
| urbibus euersis praedarum in parte reperta | |
| magnorum artificum frangebat pocula miles, | |
| ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis | |
| Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae | |
| imperii fato, geminos sub rupe Quirinos | 105 |
| ac nudam effigiem in clipeo uenientis et hasta | |
| pendentisque dei perituro ostenderet hosti. | |
| ponebant igitur Tusco farrata catino: | |
| argenti quod erat solis fulgebat in armis. | |
| omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus sis. | 110 |
| templorum quoque maiestas praesentior, et uox | |
| nocte fere media mediamque audita per urbem | |
| litore ab Oceani Gallis uenientibus et dis | |
| officium uatis peragentibus. his monuit nos, | |
| hanc rebus Latiis curam praestare solebat | 115 |
| fictilis et nullo uiolatus Iuppiter auro. | |
| illa domi natas nostraque ex arbore mensas | |
| tempora uiderunt; hos lignum stabat ad usus, | |
| annosam si forte nucem deiecerat eurus. | |
| at nunc diuitibus cenandi nulla uoluptas, | 120 |
| nil rhombus, nil damma sapit, putere uidentur | |
| unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis | |
| grande ebur et magno sublimis pardus hiatu | |
| dentibus ex illis quos mittit porta Syenes | |
| et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, | 125 |
| et quos deposuit Nabataeo belua saltu | |
| iam nimios capitique graues. hinc surgit orexis, | |
| hinc stomacho uires; nam pes argenteus illis, | |
| anulus in digito quod ferreus. ergo superbum | |
| conuiuam caueo, qui me sibi comparat et res | 130 |
| despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis | |
| est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac | |
| materia, quin ipsa manubria cultellorum | |
| ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt | |
| rancidula aut ideo peior gallina secatur. | 135 |
| sed nec structor erit cui cedere debeat omnis | |
| pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem | |
| sumine cum magno lepus atque aper et pygargus | |
| et Scythicae uolucres et phoenicopterus ingens | |
| et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro | 140 |
| caeditur et tota sonat ulmea cena Subura. | |
| nec frustum capreae subducere nec latus Afrae | |
| nouit auis noster, tirunculus ac rudis omni | |
| tempore et exiguae furtis inbutus ofellae. | |
| plebeios calices et paucis assibus emptos | 145 |
| porriget incultus puer atque a frigore tutus, | |
| non Phryx aut Lycius [non a mangone petitus | |
| quisquam erit et magno]: cum posces, posce Latine. | |
| idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli | |
| atque hodie tantum propter conuiuia pexi. | 150 |
| pastoris duri hic filius, ille bubulci. | |
| suspirat longo non uisam tempore matrem | |
| et casulam et notos tristis desiderat haedos | |
| ingenui uoltus puer ingenuique pudoris, | |
| qualis esse decet quos ardens purpura uestit, | 155 |
| nec pupillares defert in balnea raucus | |
| testiculos, nec uellendas iam praebuit alas, | |
| crassa nec opposito pauidus tegit inguina guto. | |
| hic tibi uina dabit diffusa in montibus illis | |
| a quibus ipse uenit, quorum sub uertice lusit. | 160 |
| [namque una atque eadem est uini patria atque ministri.] | |
| forsitan expectes ut Gaditana canoro | |
| incipiant prurire choro plausuque probatae | |
| ad terram tremulo descendant clune puellae, | |
| [spectant hoc nuptae iuxta recubante marito | 165 |
| quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.] | |
| inritamentum ueneris languentis et acres | |
| diuitis urticae [maior tamen ista uoluptas | |
| alterius sexus]; magis ille extenditur, et mox | |
| auribus atque oculis concepta urina mouetur. | 170 |
| non capit has nugas humilis domus. audiat ille | |
| testarum crepitus cum uerbis, nudum olido stans | |
| fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur | |
| uocibus obscenis omnique libidinis arte, | |
| qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem; | 175 |
| namque ibi fortunae ueniam damus. alea turpis, | |
| turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi | |
| omnia cum faciunt, hilares nitidique uocantur. | |
| nostra dabunt alios hodie conuiuia ludos: | |
| conditor Iliados cantabitur atque Maronis | 180 |
| altisoni dubiam facientia carmina palmam. | |
| quid refert, tales uersus qua uoce legantur? | |
| sed nunc dilatis auerte negotia curis | |
| et gratam requiem dona tibi, quando licebit | |
| per totum cessare diem. non fenoris ulla | 185 |
| mentio nec, prima si luce egressa reuerti | |
| nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor | |
| umida suspectis referens multicia rugis | |
| uexatasque comas et uoltum auremque calentem. | |
| protinus ante meum quidquid dolet exue limen, | 190 |
| pone domum et seruos et quidquid frangitur illis | |
| aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis. | |
| interea Megalesiacae spectacula mappae | |
| Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho | |
| praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace | 195 |
| inmensae nimiaeque licet si dicere plebis, | |
| totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem | |
| percutit, euentum uiridis quo colligo panni. | |
| nam si deficeret, maestam attonitamque uideres | |
| hanc urbem ueluti Cannarum in puluere uictis | 200 |
| consulibus. spectent iuuenes, quos clamor et audax | |
| sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae: | |
| nostra bibat uernum contracta cuticula solem | |
| effugiatque togam. iam nunc in balnea salua | |
| fronte licet uadas, quamquam solida hora supersit | 205 |
| ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus | |
| continuis, quia sunt talis quoque taedia uitae | |
| magna: uoluptates commendat rarior usus. |