| SATVRA X | |
| Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque | 10.1 |
| Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt | |
| uera bona atque illis multum diuersa, remota | |
| erroris nebula. quid enim ratione timemus | |
| aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te | 5 |
| conatus non paeniteat uotique peracti? | |
| euertere domos totas optantibus ipsis | |
| di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur | |
| militia; torrens dicendi copia multis | |
| et sua mortifera est facundia; uiribus ille | 10 |
| confisus periit admirandisque lacertis; | |
| sed pluris nimia congesta pecunia cura | |
| strangulat et cuncta exuperans patrimonia census | |
| quanto delphinis ballaena Britannica maior. | |
| temporibus diris igitur iussuque Neronis | 15 |
| Longinum et magnos Senecae praediuitis hortos | |
| clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes | |
| tota cohors: rarus uenit in cenacula miles. | |
| pauca licet portes argenti uascula puri | |
| nocte iter ingressus, gladium contumque timebis | 20 |
| et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra: | |
| cantabit uacuus coram latrone uiator. | |
| prima fere uota et cunctis notissima templis | |
| diuitiae, crescant ut opes, ut maxima toto | |
| nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur | 25 |
| fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes | |
| gemmata et lato Setinum ardebit in auro. | |
| iamne igitur laudas quod de sapientibus alter | |
| ridebat, quotiens a limine mouerat unum | |
| protuleratque pedem, flebat contrarius auctor? | 30 |
| sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni: | |
| mirandum est unde ille oculis suffecerit umor. | |
| perpetuo risu pulmonem agitare solebat | |
| Democritus, quamquam non essent urbibus illis | |
| praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal. | 35 |
| quid si uidisset praetorem curribus altis | |
| extantem et medii sublimem puluere circi | |
| in tunica Iouis et pictae Sarrana ferentem | |
| ex umeris aulaea togae magnaeque coronae | |
| tantum orbem, quanto ceruix non sufficit ulla? | 40 |
| quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul | |
| ne placeat, curru seruus portatur eodem. | |
| da nunc et uolucrem, sceptro quae surgit eburno, | |
| illinc cornicines, hinc praecedentia longi | |
| agminis officia et niueos ad frena Quirites, | 45 |
| defossa in loculos quos sportula fecit amicos. | |
| tum quoque materiam risus inuenit ad omnis | |
| occursus hominum, cuius prudentia monstrat | |
| summos posse uiros et magna exempla daturos | |
| ueruecum in patria crassoque sub aere nasci. | 50 |
| ridebat curas nec non et gaudia uolgi, | |
| interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci | |
| mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. | |
| ergo superuacua aut quae perniciosa petuntur? | |
| propter quae fas est genua incerare deorum? | 55 |
| quosdam praecipitat subiecta potentia magnae | |
| inuidiae, mergit longa atque insignis honorum | |
| pagina. descendunt statuae restemque secuntur, | |
| ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis | |
| caedit et inmeritis franguntur crura caballis. | 60 |
| iam strident ignes, iam follibus atque caminis | |
| ardet adoratum populo caput et crepat ingens | |
| Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda | |
| fiunt urceoli, pelues, sartago, matellae. | |
| pone domi laurus, duc in Capitolia magnum | 65 |
| cretatumque bouem: Seianus ducitur unco | |
| spectandus, gaudent omnes. 'quae labra, quis illi | |
| uultus erat! numquam, si quid mihi credis, amaui | |
| hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam | |
| delator quibus indicibus, quo teste probauit?' | 70 |
| 'nil horum; uerbosa et grandis epistula uenit | |
| a Capreis.' 'bene habet, nil plus interrogo.' sed quid | |
| turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit | |
| damnatos. idem populus, si Nortia Tusco | |
| fauisset, si oppressa foret secura senectus | 75 |
| principis, hac ipsa Seianum diceret hora | |
| Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli | |
| uendimus, effudit curas; nam qui dabat olim | |
| imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se | |
| continet atque duas tantum res anxius optat, | 80 |
| panem et circenses. 'perituros audio multos.' | |
| 'nil dubium, magna est fornacula.' 'pallidulus mi | |
| Bruttidius meus ad Martis fuit obuius aram; | |
| quam timeo, uictus ne poenas exigat Aiax | |
| ut male defensus. curramus praecipites et, | 85 |
| dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem. | |
| sed uideant serui, ne quis neget et pauidum in ius | |
| ceruice obstricta dominum trahat.' hi sermones | |
| tunc de Seiano, secreta haec murmura uolgi. | |
| uisne salutari sicut Seianus, habere | 90 |
| tantundem atque illi summas donare curules, | |
| illum exercitibus praeponere, tutor haberi | |
| principis angusta Caprearum in rupe sedentis | |
| cum grege Chaldaeo? uis certe pila, cohortis, | |
| egregios equites et castra domestica; quidni | 95 |
| haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam | |
| posse uolunt. sed quae praeclara et prospera tanti, | |
| ut rebus laetis par sit mensura malorum? | |
| huius qui trahitur praetextam sumere mauis | |
| an Fidenarum Gabiorumque esse potestas | 100 |
| et de mensura ius dicere, uasa minora | |
| frangere pannosus uacuis aedilis Vlubris? | |
| ergo quid optandum foret ignorasse fateris | |
| Seianum; nam qui nimios optabat honores | |
| et nimias poscebat opes, numerosa parabat | 105 |
| excelsae turris tabulata, unde altior esset | |
| casus et inpulsae praeceps inmane ruinae. | |
| quid Crassos, quid Pompeios euertit et illum, | |
| ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? | |
| summus nempe locus nulla non arte petitus | 110 |
| magnaque numinibus uota exaudita malignis. | |
| ad generum Cereris sine caede ac uulnere pauci | |
| descendunt reges et sicca morte tyranni. | |
| eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis | |
| incipit optare et totis quinquatribus optat | 115 |
| quisquis adhuc uno parcam colit asse Mineruam, | |
| quem sequitur custos angustae uernula capsae. | |
| eloquio sed uterque perit orator, utrumque | |
| largus et exundans leto dedit ingenii fons. | |
| ingenio manus est et ceruix caesa, nec umquam | 120 |
| sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. | |
| 'o fortunatam natam me consule Romam:' | |
| Antoni gladios potuit contemnere si sic | |
| omnia dixisset. ridenda poemata malo | |
| quam te, conspicuae diuina Philippica famae, | 125 |
| uolueris a prima quae proxima. saeuus et illum | |
| exitus eripuit, quem mirabantur Athenae | |
| torrentem et pleni moderantem frena theatri. | |
| dis ille aduersis genitus fatoque sinistro, | |
| quem pater ardentis massae fuligine lippus | 130 |
| a carbone et forcipibus gladiosque paranti | |
| incude et luteo Volcano ad rhetora misit. | |
| bellorum exuuiae, truncis adfixa tropaeis | |
| lorica et fracta de casside buccula pendens | |
| et curtum temone iugum uictaeque triremis | 135 |
| aplustre et summo tristis captiuos in arcu | |
| humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se | |
| Romanus Graiusque et barbarus induperator | |
| erexit, causas discriminis atque laboris | |
| inde habuit: tanto maior famae sitis est quam | 140 |
| uirtutis. quis enim uirtutem amplectitur ipsam, | |
| praemia si tollas? patriam tamen obruit olim | |
| gloria paucorum et laudis titulique cupido | |
| haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae | |
| discutienda ualent sterilis mala robora fici, | 145 |
| quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. | |
| expende Hannibalem: quot libras in duce summo | |
| inuenies? hic est quem non capit Africa Mauro | |
| percussa oceano Niloque admota tepenti | |
| rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos. | 150 |
| additur imperiis Hispania, Pyrenaeum | |
| transilit. opposuit natura Alpemque niuemque: | |
| diducit scopulos et montem rumpit aceto. | |
| iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit. | |
| 'acti' inquit 'nihil est, nisi Poeno milite portas | 155 |
| frangimus et media uexillum pono Subura.' | |
| o qualis facies et quali digna tabella, | |
| cum Gaetula ducem portaret belua luscum! | |
| exitus ergo quis est? o gloria! uincitur idem | |
| nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus | 160 |
| mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, | |
| donec Bithyno libeat uigilare tyranno. | |
| finem animae, quae res humanas miscuit olim, | |
| non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille | |
| Cannarum uindex et tanti sanguinis ultor | 165 |
| anulus. i, demens, et saeuas curre per Alpes | |
| ut pueris placeas et declamatio fias. | |
| unus Pellaeo iuueni non sufficit orbis, | |
| aestuat infelix angusto limite mundi | |
| ut Gyarae clausus scopulis paruaque Seripho; | 170 |
| cum tamen a figulis munitam intrauerit urbem, | |
| sarcophago contentus erit. mors sola fatetur | |
| quantula sint hominum corpuscula. creditur olim | |
| uelificatus Athos et quidquid Graecia mendax | |
| audet in historia, constratum classibus isdem | 175 |
| suppositumque rotis solidum mare; credimus altos | |
| defecisse amnes epotaque flumina Medo | |
| prandente et madidis cantat quae Sostratus alis. | |
| ille tamen qualis rediit Salamine relicta, | |
| in Corum atque Eurum solitus saeuire flagellis | 180 |
| barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos, | |
| ipsum conpedibus qui uinxerat Ennosigaeum | |
| (mitius id sane, quod non et stigmate dignum | |
| credidit. huic quisquam uellet seruire deorum?)— | |
| sed qualis rediit? nempe una naue, cruentis | 185 |
| fluctibus ac tarda per densa cadauera prora. | |
| has totiens optata exegit gloria poenas. | |
| 'da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos.' | |
| hoc recto uoltu, solum hoc et pallidus optas. | |
| sed quam continuis et quantis longa senectus | 190 |
| plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum | |
| dissimilemque sui, deformem pro cute pellem | |
| pendentisque genas et talis aspice rugas | |
| quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, | |
| in uetula scalpit iam mater simia bucca. | 195 |
| plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille | |
| hoc atque †ille† alio, multum hic robustior illo: | |
| una senum facies, cum uoce trementia membra | |
| et iam leue caput madidique infantia nasi; | |
| frangendus misero gingiua panis inermi. | 200 |
| usque adeo grauis uxori natisque sibique, | |
| ut captatori moueat fastidia Cosso. | |
| non eadem uini atque cibi torpente palato | |
| gaudia; nam coitus iam longa obliuio, uel si | |
| coneris, iacet exiguus cum ramice neruus | 205 |
| et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit. | |
| anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri | |
| canities? quid quod merito suspecta libido est | |
| quae uenerem adfectat sine uiribus? aspice partis | |
| nunc damnum alterius. nam quae cantante uoluptas, | 210 |
| sit licet eximius, citharoedo siue Seleuco | |
| et quibus aurata mos est fulgere lacerna? | |
| quid refert, magni sedeat qua parte theatri | |
| qui uix cornicines exaudiet atque tubarum | |
| concentus? clamore opus est ut sentiat auris | 215 |
| quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas. | |
| praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis | |
| febre calet sola, circumsilit agmine facto | |
| morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, | |
| promptius expediam quot amauerit Oppia moechos, | 220 |
| quot Themison aegros autumno occiderit uno, | |
| quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus | |
| pupillos, quot longa uiros exorbeat uno | |
| Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus; | |
| percurram citius quot uillas possideat nunc | 225 |
| quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat. | |
| ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos | |
| perdidit ille oculos et luscis inuidet; huius | |
| pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, | |
| ipse ad conspectum cenae diducere rictum | 230 |
| suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem | |
| ore uolat pleno mater ieiuna. sed omni | |
| membrorum damno maior dementia, quae nec | |
| nomina seruorum nec uoltum agnoscit amici | |
| cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos | 235 |
| quos genuit, quos eduxit. nam codice saeuo | |
| heredes uetat esse suos, bona tota feruntur | |
| ad Phialen; tantum artificis ualet halitus oris, | |
| quod steterat multis in carcere fornicis annis. | |
| ut uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt | 240 |
| funera natorum, rogus aspiciendus amatae | |
| coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae. | |
| haec data poena diu uiuentibus, ut renouata | |
| semper clade domus multis in luctibus inque | |
| perpetuo maerore et nigra ueste senescant. | 245 |
| rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, | |
| exemplum uitae fuit a cornice secundae. | |
| felix nimirum, qui tot per saecula mortem | |
| distulit atque suos iam dextra conputat annos, | |
| quique nouum totiens mustum bibit. oro parumper | 250 |
| attendas quantum de legibus ipse queratur | |
| fatorum et nimio de stamine, cum uidet acris | |
| Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni, | |
| quisquis adest, socio cur haec in tempora duret, | |
| quod facinus dignum tam longo admiserit aeuo. | 255 |
| haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem, | |
| atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem. | |
| incolumi Troia Priamus uenisset ad umbras | |
| Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus | |
| portante ac reliquis fratrum ceruicibus inter | 260 |
| Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus | |
| Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, | |
| si foret extinctus diuerso tempore, quo non | |
| coeperat audaces Paris aedificare carinas. | |
| longa dies igitur quid contulit? omnia uidit | 265 |
| euersa et flammis Asiam ferroque cadentem. | |
| tunc miles tremulus posita tulit arma tiara | |
| et ruit ante aram summi Iouis ut uetulus bos, | |
| qui domini cultris tenue et miserabile collum | |
| praebet ab ingrato iam fastiditus aratro. | 270 |
| exitus ille utcumque hominis, sed torua canino | |
| latrauit rictu quae post hunc uixerat uxor. | |
| festino ad nostros et regem transeo Ponti | |
| et Croesum, quem uox iusti facunda Solonis | |
| respicere ad longae iussit spatia ultima uitae. | 275 |
| exilium et carcer Minturnarumque paludes | |
| et mendicatus uicta Carthagine panis | |
| hinc causas habuere; quid illo ciue tulisset | |
| natura in terris, quid Roma beatius umquam, | |
| si circumducto captiuorum agmine et omni | 280 |
| bellorum pompa animam exhalasset opimam, | |
| cum de Teutonico uellet descendere curru? | |
| prouida Pompeio dederat Campania febres | |
| optandas, sed multae urbes et publica uota | |
| uicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis | 285 |
| seruatum uicto caput abstulit. hoc cruciatu | |
| Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus | |
| integer et iacuit Catilina cadauere toto. | |
| formam optat modico pueris, maiore puellis | |
| murmure, cum Veneris fanum uidet, anxia mater | 290 |
| usque ad delicias uotorum. 'cur tamen' inquit | |
| 'corripias? pulchra gaudet Latona Diana.' | |
| sed uetat optari faciem Lucretia qualem | |
| ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum | |
| accipere †atque suum† Rutilae dare. filius autem | 295 |
| corporis egregii miseros trepidosque parentes | |
| semper habet: rara est adeo concordia formae | |
| atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores | |
| tradiderit domus ac ueteres imitata Sabinos, | |
| praeterea castum ingenium uoltumque modesto | 300 |
| sanguine feruentem tribuat natura benigna | |
| larga manu (quid enim puero conferre potest plus | |
| custode et cura natura potentior omni?), | |
| non licet esse uiro; nam prodiga corruptoris | |
| improbitas ipsos audet temptare parentes: | 305 |
| tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum | |
| deformem saeua castrauit in arce tyrannus, | |
| nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec | |
| strumosum atque utero pariter gibboque tumentem. | |
| i nunc et iuuenis specie laetare tui, quem | 310 |
| maiora expectant discrimina. fiet adulter | |
| publicus et poenas metuet quascumque mariti | |
| †irati† debet, nec erit felicior astro | |
| Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem | |
| interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori | 315 |
| concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis | |
| uerberibus, quosdam moechos et mugilis intrat. | |
| sed tuus Endymion dilectae fiet adulter | |
| matronae. mox cum dederit Seruilia nummos | |
| fiet et illius quam non amat, exuet omnem | 320 |
| corporis ornatum; quid enim ulla negauerit udis | |
| inguinibus, siue est haec Oppia siue Catulla? | |
| deterior totos habet illic femina mores. | |
| 'sed casto quid forma nocet?' quid profuit immo | |
| Hippolyto graue propositum, quid Bellerophonti? | 325 |
| erubuit †nempe haec† ceu fastidita repulso | |
| nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se | |
| concussere ambae. mulier saeuissima tunc est | |
| cum stimulos odio pudor admouet. elige quidnam | |
| suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor | 330 |
| destinat. optimus hic et formonsissimus idem | |
| gentis patriciae rapitur miser extinguendus | |
| Messalinae oculis; dudum sedet illa parato | |
| flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis | |
| sternitur et ritu decies centena dabuntur | 335 |
| antiquo, ueniet cum signatoribus auspex. | |
| haec tu secreta et paucis commissa putabas? | |
| non nisi legitime uolt nubere. quid placeat dic. | |
| ni parere uelis, pereundum erit ante lucernas; | |
| si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum res | 340 |
| nota urbi et populo contingat principis aurem. | |
| dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu | |
| obsequere imperio, si tanti uita dierum | |
| paucorum. quidquid leuius meliusque putaris, | |
| praebenda est gladio pulchra haec et candida ceruix. | 345 |
| nil ergo optabunt homines? si consilium uis, | |
| permittes ipsis expendere numinibus quid | |
| conueniat nobis rebusque sit utile nostris; | |
| nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di. | |
| carior est illis homo quam sibi. nos animorum | 350 |
| inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti | |
| coniugium petimus partumque uxoris, at illis | |
| notum qui pueri qualisque futura sit uxor. | |
| ut tamen et poscas aliquid uoueasque sacellis | |
| exta et candiduli diuina tomacula porci, | 355 |
| orandum est ut sit mens sana in corpore sano. | |
| fortem posce animum mortis terrore carentem, | |
| qui spatium uitae extremum inter munera ponat | |
| naturae, qui ferre queat quoscumque labores, | |
| nesciat irasci, cupiat nihil et potiores | 360 |
| Herculis aerumnas credat saeuosque labores | |
| et uenere et cenis et pluma Sardanapalli. | |
| monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe | |
| tranquillae per uirtutem patet unica uitae. | |
| nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, | 365 |
| nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus. |