| SATVRA IX | |
| Scire uelim quare totiens mihi, Naeuole, tristis | 9.1 |
| occurras fronte obducta ceu Marsya uictus. | |
| quid tibi cum uultu, qualem deprensus habebat | |
| Rauola dum Rhodopes uda terit inguina barba? | |
| [nos colaphum incutimus lambenti crustula seruo.] | 5 |
| non erit hac facie miserabilior Crepereius | |
| Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus | |
| circumit et fatuos non inuenit. unde repente | |
| tot rugae? certe modico contentus agebas | |
| uernam equitem, conuiua ioco mordente facetus | 10 |
| et salibus uehemens intra pomeria natis. | |
| omnia nunc contra, uultus grauis, horrida siccae | |
| silua comae, nullus tota nitor in cute, qualem | |
| Bruttia praestabat calidi tibi fascia uisci, | |
| sed fruticante pilo neglecta et squalida crura. | 15 |
| quid macies aegri ueteris, quem tempore longo | |
| torret quarta dies olimque domestica febris? | |
| deprendas animi tormenta latentis in aegro | |
| corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque | |
| inde habitum facies. igitur flexisse uideris | 20 |
| propositum et uitae contrarius ire priori. | |
| nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem | |
| Pacis et aduectae secreta Palatia matris | |
| et Cererem (nam quo non prostat femina templo?) | |
| notior Aufidio moechus celebrare solebas, | 25 |
| quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos. | |
| 'utile et hoc multis uitae genus, at mihi nullum | |
| inde operae pretium. pingues aliquando lacernas, | |
| munimenta togae, duri crassique coloris | |
| et male percussas textoris pectine Galli | 30 |
| accipimus, tenue argentum uenaeque secundae. | |
| fata regunt homines, fatum est et partibus illis | |
| quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant, | |
| nil faciet longi mensura incognita nerui, | |
| quamuis te nudum spumanti Virro labello | 35 |
| uiderit et blandae adsidue densaeque tabellae | |
| sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος. | |
| quod tamen ulterius monstrum quam mollis auarus? | |
| "haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti." | |
| computat et ceuet. ponatur calculus, adsint | 40 |
| cum tabula pueri; numera sestertia quinque | |
| omnibus in rebus, numerentur deinde labores. | |
| an facile et pronum est agere intra uiscera penem | |
| legitimum atque illic hesternae occurrere cenae? | |
| seruus erit minus ille miser qui foderit agrum | 45 |
| quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te | |
| et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas. | |
| uos humili adseculae, uos indulgebitis umquam | |
| cultori, iam nec morbo donare parati? | |
| en cui tu uiridem umbellam, cui sucina mittas | 50 |
| grandia, natalis quotiens redit aut madidum uer | |
| incipit et strata positus longaque cathedra | |
| munera femineis tractat secreta kalendis. | |
| dic, passer, cui tot montis, tot praedia seruas | |
| Apula, tot miluos intra tua pascua lassas? | 55 |
| te Trifolinus ager fecundis uitibus implet | |
| suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis— | |
| nam quis plura linit uicturo dolia musto?— | |
| quantum erat exhausti lumbos donare clientis | |
| iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans | 60 |
| cum matre et casulis et conlusore catello | |
| cymbala pulsantis legatum fiet amici? | |
| "improbus es cum poscis" ait. sed pensio clamat | |
| "posce," sed appellat puer unicus ut Polyphemi | |
| lata acies per quam sollers euasit Vlixes. | 65 |
| alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo | |
| pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro, | |
| quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri | |
| et pedibus? "durate atque expectate cicadas"? | |
| uerum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto | 70 |
| metiris pretio quod, ni tibi deditus essem | |
| deuotusque cliens, uxor tua uirgo maneret? | |
| scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris | |
| et quae pollicitus. fugientem saepe puellam | |
| amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam | 75 |
| signabat; tota uix hoc ego nocte redemi | |
| te plorante foris. testis mihi lectulus et tu, | |
| ad quem peruenit lecti sonus et dominae uox. | |
| instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum | |
| coniugium in multis domibus seruauit adulter. | 80 |
| quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas? | |
| nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum | |
| quod tibi filiolus uel filia nascitur ex me? | |
| tollis enim et libris actorum spargere gaudes | |
| argumenta uiri. foribus suspende coronas: | 85 |
| iam pater es, dedimus quod famae opponere possis. | |
| iura parentis habes, propter me scriberis heres, | |
| legatum omne capis nec non et dulce caducum. | |
| commoda praeterea iungentur multa caducis, | |
| si numerum, si tres impleuero.' iusta doloris, | 90 |
| Naeuole, causa tui; contra tamen ille quid adfert? | |
| 'neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum. | |
| haec soli commissa tibi celare memento | |
| et tacitus nostras intra te fige querellas; | |
| nam res mortifera est inimicus pumice leuis. | 95 |
| qui modo secretum commiserat, ardet et odit, | |
| tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum, | |
| fuste aperire caput, candelam adponere ualuis | |
| non dubitat. nec contemnas aut despicias quod | |
| his opibus numquam cara est annona ueneni. | 100 |
| ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.' | |
| o Corydon, Corydon, secretum diuitis ullum | |
| esse putas? serui ut taceant, iumenta loquentur | |
| et canis et postes et marmora. claude fenestras, | |
| uela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen, | 105 |
| e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat; | |
| quod tamen ad cantum galli facit ille secundi | |
| proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae | |
| finxerunt pariter libarius, archimagiri, | |
| carptores. quod enim dubitant componere crimen | 110 |
| in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur | |
| baltea? nec derit qui te per compita quaerat | |
| nolentem et miseram uinosus inebriet aurem. | |
| illos ergo roges quidquid paulo ante petebas | |
| a nobis, taceant illi. sed prodere malunt | 115 |
| arcanum quam subrepti potare Falerni | |
| pro populo faciens quantum Saufeia bibebat. | |
| uiuendum recte, cum propter plurima, †tunc est† | |
| idcirco ut possis linguam contemnere serui. | |
| [praecipue causis, ut linguas mancipiorum | 120 |
| contemnas; nam lingua mali pars pessima serui. | |
| deterior tamen hic qui liber non erit illis | |
| quorum animas et farre suo custodit et aere.] | |
| 'utile consilium modo, sed commune, dedisti. | |
| nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes | 125 |
| deceptas? festinat enim decurrere uelox | |
| flosculus angustae miseraeque breuissima uitae | |
| portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas | |
| poscimus, obrepit non intellecta senectus.' | |
| ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus | 130 |
| stantibus et saluis his collibus; undique ad illos | |
| conuenient et carpentis et nauibus omnes | |
| qui digito scalpunt uno caput. altera maior | |
| spes superest, tu tantum erucis inprime dentem. | |
| [gratus eris, tu tantum erucis inprime dentem.] | 134a |
| 'haec exempla para felicibus; at mea Clotho | 135 |
| et Lachesis gaudent, si pascitur inguine uenter. | |
| o parui nostrique Lares, quos ture minuto | |
| aut farre et tenui soleo exorare corona, | |
| quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus | |
| a tegete et baculo? uiginti milia fenus | 140 |
| pigneribus positis, argenti uascula puri, | |
| sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes | |
| de grege Moesorum, qui me ceruice locata | |
| securum iubeant clamoso insistere circo; | |
| sit mihi praeterea curuus caelator, et alter | 145 |
| qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec. | |
| quando ego pauper ero? uotum miserabile, nec spes | |
| his saltem; nam cum pro me Fortuna uocatur, | |
| adfixit ceras illa de naue petitas | |
| quae Siculos cantus effugit remige surdo.' | 150 |