| SATVRA XIII | |
| Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi | 13.1 |
| displicet auctori. prima est haec ultio, quod se | |
| iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis | |
| gratia fallaci praetoris uicerit urna. | |
| quid sentire putas homines, Caluine, recenti | 5 |
| de scelere et fidei uiolatae crimine? sed nec | |
| tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris | |
| iacturae te mergat onus, nec rara uidemus | |
| quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam | |
| tritus et e medio fortunae ductus aceruo. | 10 |
| ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo | |
| non debet dolor esse uiri nec uolnere maior. | |
| tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum | |
| particulam uix ferre potes spumantibus ardens | |
| uisceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus | 15 |
| depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit | |
| sexaginta annos Fonteio consule natus? | |
| an nihil in melius tot rerum proficis usu? | |
| magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, | |
| uictrix fortunae sapientia, ducimus autem | 20 |
| hos quoque felices, qui ferre incommoda uitae | |
| nec iactare iugum uita didicere magistra. | |
| quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, | |
| perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum | |
| quaesitum et partos gladio uel pyxide nummos? | 25 |
| rari quippe boni, numera, uix sunt totidem quot | |
| Thebarum portae uel diuitis ostia Nili. | |
| nona aetas agitur peioraque saecula ferri | |
| temporibus, quorum sceleri non inuenit ipsa | |
| nomen et a nullo posuit natura metallo. | 30 |
| nos hominum diuomque fidem clamore ciemus | |
| quanto Faesidium laudat uocalis agentem | |
| sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis | |
| quas habeat ueneres aliena pecunia? nescis | |
| quem tua simplicitas risum uulgo moueat, cum | 35 |
| exigis a quoquam ne peieret et putet ullis | |
| esse aliquod numen templis araeque rubenti? | |
| quondam hoc indigenae uiuebant more, priusquam | |
| sumeret agrestem posito diademate falcem | |
| Saturnus fugiens, tunc cum uirguncula Iuno | 40 |
| et priuatus adhuc Idaeis Iuppiter antris; | |
| nulla super nubes conuiuia caelicolarum | |
| nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor | |
| ad cyathos et iam siccato nectare tergens | |
| bracchia Volcanus Liparaea nigra taberna; | 45 |
| prandebat sibi quisque deus nec turba deorum | |
| talis ut est hodie, contentaque sidera paucis | |
| numinibus miserum urguebant Atlanta minori | |
| pondere; nondum imi sortitus triste profundi | |
| imperium Sicula toruos cum coniuge Pluton, | 50 |
| nec rota nec Furiae nec saxum aut uolturis atri | |
| poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae. | |
| inprobitas illo fuit admirabilis aeuo, | |
| credebant quo grande nefas et morte piandum | |
| si iuuenis uetulo non adsurrexerat et si | 55 |
| barbato cuicumque puer, licet ipse uideret | |
| plura domi fraga et maiores glandis aceruos; | |
| tam uenerabile erat praecedere quattuor annis | |
| primaque par adeo sacrae lanugo senectae. | |
| nunc si depositum non infitietur amicus, | 60 |
| si reddat ueterem cum tota aerugine follem, | |
| prodigiosa fides et Tuscis digna libellis | |
| quaeque coronata lustrari debeat agna. | |
| egregium sanctumque uirum si cerno, bimembri | |
| hoc monstrum puero et miranti sub aratro | 65 |
| piscibus inuentis et fetae comparo mulae, | |
| sollicitus, tamquam lapides effuderit imber | |
| examenque apium longa consederit uua | |
| culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis | |
| gurgitibus miris et lactis uertice torrens. | 70 |
| intercepta decem quereris sestertia fraude | |
| sacrilega. quid si bis centum perdidit alter | |
| hoc arcana modo, maiorem tertius illa | |
| summam, quam patulae uix ceperat angulus arcae? | |
| tam facile et pronum est superos contemnere testes, | 75 |
| si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta | |
| uoce neget, quae sit ficti constantia uoltus. | |
| per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat | |
| et Martis frameam et Cirrhaei spicula uatis, | |
| per calamos uenatricis pharetramque puellae | 80 |
| perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem, | |
| addit et Herculeos arcus hastamque Mineruae, | |
| quidquid habent telorum armamentaria caeli. | |
| si uero et pater est, 'comedam' inquit 'flebile nati | |
| sinciput elixi Pharioque madentis aceto.' | 85 |
| sunt in fortunae qui casibus omnia ponant | |
| et nullo credant mundum rectore moueri | |
| natura uoluente uices et lucis et anni, | |
| atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt. | |
| [est alius metuens ne crimen poena sequatur.] | 90 |
| hic putat esse deos et peierat, atque ita secum: | |
| 'decernat quodcumque uolet de corpore nostro | |
| Isis et irato feriat mea lumina sistro, | |
| dummodo uel caecus teneam quos abnego nummos. | |
| et pthisis et uomicae putres et dimidium crus | 95 |
| sunt tanti. pauper locupletem optare podagram | |
| nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec | |
| Archigene; quid enim uelocis gloria plantae | |
| praestat et esuriens Pisaeae ramus oliuae? | |
| ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est; | 100 |
| si curant igitur cunctos punire nocentes, | |
| quando ad me uenient? sed et exorabile numen | |
| fortasse experiar; solet his ignoscere. multi | |
| committunt eadem diuerso crimina fato: | |
| ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.' | 105 |
| sic animum dirae trepidum formidine culpae | |
| confirmat, tunc te sacra ad delubra uocantem | |
| praecedit, trahere immo ultro ac uexare paratus. | |
| nam cum magna malae superest audacia causae, | |
| creditur a multis fiducia. mimum agit ille, | 110 |
| urbani qualem fugitiuus scurra Catulli: | |
| tu miser exclamas, ut Stentora uincere possis, | |
| uel potius quantum Gradiuus Homericus, 'audis, | |
| Iuppiter, haec nec labra moues, cum mittere uocem | |
| debueris uel marmoreus uel aeneus? aut cur | 115 |
| in carbone tuo charta pia tura soluta | |
| ponimus et sectum uituli iecur albaque porci | |
| omenta? ut uideo, nullum discrimen habendum est | |
| effigies inter uestras statuamque Vagelli.' | |
| accipe quae contra ualeat solacia ferre | 120 |
| et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit | |
| a Cynicis tunica distantia, non Epicurum | |
| suspicit exigui laetum plantaribus horti. | |
| curentur dubii medicis maioribus aegri: | |
| tu uenam uel discipulo committe Philippi. | 125 |
| si nullum in terris tam detestabile factum | |
| ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus | |
| te ueto nec plana faciem contundere palma, | |
| quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, | |
| et maiore domus gemitu, maiore tumultu | 130 |
| planguntur nummi quam funera; nemo dolorem | |
| fingit in hoc casu, uestem diducere summam | |
| contentus, uexare oculos umore coacto: | |
| ploratur lacrimis amissa pecunia ueris. | |
| sed si cuncta uides simili fora plena querella, | 135 |
| si deciens lectis diuersa parte tabellis | |
| uana superuacui dicunt chirographa ligni, | |
| arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps | |
| sardonychum, loculis quae custoditur eburnis, | |
| ten, o delicias, extra communia censes | 140 |
| ponendum, quia tu gallinae filius albae, | |
| nos uiles pulli nati infelicibus ouis? | |
| rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, | |
| si flectas oculos maiora ad crimina. confer | |
| conductum latronem, incendia sulpure coepta | 145 |
| atque dolo, primos cum ianua colligit ignes; | |
| confer et hos, ueteris qui tollunt grandia templi | |
| pocula adorandae robiginis et populorum | |
| dona uel antiquo positas a rege coronas; | |
| haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui | 150 |
| radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam | |
| Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat; | |
| [an dubitet solitus totum conflare Tonantem?] | |
| confer et artifices mercatoremque ueneni | |
| et deducendum corio bouis in mare, cum quo | 155 |
| clauditur aduersis innoxia simia fatis. | |
| haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis | |
| usque a lucifero donec lux occidat audit? | |
| humani generis mores tibi nosse uolenti | |
| sufficit una domus; paucos consume dies et | 160 |
| dicere te miserum, postquam illinc ueneris, aude. | |
| quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis | |
| in Meroe crasso maiorem infante mamillam? | |
| caerula quis stupuit Germani lumina, flauam | |
| caesariem et madido torquentem cornua cirro? | 165 |
| [nempe quod haec illis natura est omnibus una.] | |
| ad subitas Thracum uolucres nubemque sonoram | |
| Pygmaeus paruis currit bellator in armis, | |
| mox inpar hosti raptusque per aera curuis | |
| unguibus a saeua fertur grue. si uideas hoc | 170 |
| gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic, | |
| quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet | |
| nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. | |
| 'nullane peiuri capitis fraudisque nefandae | |
| poena erit?' abreptum crede hunc grauiore catena | 175 |
| protinus et nostro (quid plus uelit ira?) necari | |
| arbitrio: manet illa tamen iactura nec umquam | |
| depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco | |
| inuidiosa dabit minimus solacia sanguis. | |
| 'at uindicta bonum uita iucundius ipsa.' | 180 |
| nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis | |
| interdum aut leuibus uideas flagrantia causis. | |
| [quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.] | |
| Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis | |
| ingenium dulcique senex uicinus Hymetto, | 185 |
| qui partem acceptae saeua inter uincla cicutae | |
| accusatori nollet dare. [plurima felix | |
| paulatim uitia atque errores exuit, omnes | |
| prima docens rectum, sapientia.] quippe minuti | |
| semper et infirmi est animi exiguique uoluptas | 190 |
| ultio. continuo sic collige, quod uindicta | |
| nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu | |
| euasisse putes, quos diri conscia facti | |
| mens habet attonitos et surdo uerbere caedit | |
| occultum quatiente animo tortore flagellum? | 195 |
| poena autem uehemens ac multo saeuior illis | |
| quas et Caedicius grauis inuenit et Rhadamanthus, | |
| nocte dieque suum gestare in pectore testem. | |
| Spartano cuidam respondit Pythia uates | |
| haut inpunitum quondam fore quod dubitaret | 200 |
| depositum retinere et fraudem iure tueri | |
| iurando. quaerebat enim quae numinis esset | |
| mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo. | |
| reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem | |
| uocem adyti dignam templo ueramque probauit | 205 |
| extinctus tota pariter cum prole domoque | |
| et quamuis longa deductis gente propinquis. | |
| has patitur poenas peccandi sola uoluntas. | |
| nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum | |
| facti crimen habet. cedo si conata peregit. | 210 |
| perpetua anxietas nec mensae tempore cessat | |
| faucibus ut morbo siccis interque molares | |
| difficili crescente cibo, sed uina misellus | |
| expuit, Albani ueteris pretiosa senectus | |
| displicet; ostendas melius, densissima ruga | 215 |
| cogitur in frontem uelut acri ducta Falerno. | |
| nocte breuem si forte indulsit cura soporem | |
| et toto uersata toro iam membra quiescunt, | |
| continuo templum et uiolati numinis aras | |
| et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet, | 220 |
| te uidet in somnis; tua sacra et maior imago | |
| humana turbat pauidum cogitque fateri. | |
| hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, | |
| cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, | |
| non quasi fortuitus nec uentorum rabie sed | 225 |
| iratus cadat in terras et iudicet ignis. | |
| illa nihil nocuit, cura grauiore timetur | |
| proxima tempestas uelut hoc dilata sereno. | |
| praeterea lateris uigili cum febre dolorem | |
| si coepere pati, missum ad sua corpora morbum | 230 |
| infesto credunt a numine; saxa deorum | |
| haec et tela putant. pecudem spondere sacello | |
| balantem et Laribus cristam promittere galli | |
| non audent; quid enim sperare nocentibus aegris | |
| concessum? uel quae non dignior hostia uita? | 235 |
| [mobilis et uaria est ferme natura malorum.] | |
| cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas | |
| atque nefas tandem incipiunt sentire peractis | |
| criminibus. tamen ad mores natura recurrit | |
| damnatos fixa et mutari nescia. nam quis | 240 |
| peccandi finem posuit sibi? quando recepit | |
| eiectum semel attrita de fronte ruborem? | |
| quisnam hominum est quem tu contentum uideris uno | |
| flagitio? dabit in laqueum uestigia noster | |
| perfidus et nigri patietur carceris uncum | 245 |
| aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes | |
| exulibus magnis. poena gaudebis amara | |
| nominis inuisi tandemque fatebere laetus | |
| nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum. |