| SATVRA XIV | |
| Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra | 14.1 |
| [et quod maiorum uitia sequiturque minores] | 1a |
| et nitidis maculam haesuram figentia rebus, | 2 |
| quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes. | |
| si damnosa senem iuuat alea, ludit et heres | |
| bullatus paruoque eadem mouet arma fritillo. | 5 |
| nec melius de se cuiquam sperare propinquo | |
| concedet iuuenis, qui radere tubera terrae, | |
| boletum condire et eodem iure natantis | |
| mergere ficedulas didicit nebulone parente | |
| et cana monstrante gula. cum septimus annus | 10 |
| transierit puerum, nondum omni dente renato, | |
| barbatos licet admoueas mille inde magistros, | |
| hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu | |
| semper et a magna non degenerare culina. | |
| mitem animum et mores modicis erroribus aequos | 15 |
| praecipit atque animas seruorum et corpora nostra | |
| materia constare putat paribusque elementis, | |
| an saeuire docet Rutilus, qui gaudet acerbo | |
| plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis | |
| conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, | 20 |
| tunc felix, quotiens aliquis tortore uocato | |
| uritur ardenti duo propter lintea ferro? | |
| quid suadet iuueni laetus stridore catenae, | |
| quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer? | |
| rusticus expectas ut non sit adultera Largae | 25 |
| filia, quae numquam maternos dicere moechos | |
| tam cito nec tanto poterit contexere cursu | |
| ut non ter deciens respiret? conscia matri | |
| uirgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas | |
| implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis. | 30 |
| sic natura iubet: uelocius et citius nos | |
| corrumpunt uitiorum exempla domestica, magnis | |
| cum subeant animos auctoribus. unus et alter | |
| forsitan haec spernant iuuenes, quibus arte benigna | |
| et meliore luto finxit praecordia Titan, | 35 |
| sed reliquos fugienda patrum uestigia ducunt | |
| et monstrata diu ueteris trahit orbita culpae. | |
| abstineas igitur damnandis. huius enim uel | |
| una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur | |
| ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis | 40 |
| turpibus ac prauis omnes sumus, et Catilinam | |
| quocumque in populo uideas, quocumque sub axe, | |
| sed nec Brutus erit Bruti nec auunculus usquam. | |
| nil dictu foedum uisuque haec limina tangat | |
| intra quae pater est. procul, a procul inde puellae | 45 |
| lenonum et cantus pernoctantis parasiti. | |
| maxima debetur puero reuerentia, si quid | |
| turpe paras, nec tu pueri contempseris annos, | |
| sed peccaturo obstet tibi filius infans. | |
| nam si quid dignum censoris fecerit ira | 50 |
| quandoque et similem tibi se non corpore tantum | |
| nec uultu dederit, morum quoque filius et qui | |
| omnia deterius tua per uestigia peccet, | |
| corripies nimirum et castigabis acerbo | |
| clamore ac post haec tabulas mutare parabis. | 55 |
| unde tibi frontem libertatemque parentis, | |
| cum facias peiora senex uacuumque cerebro | |
| iam pridem caput hoc uentosa cucurbita quaerat? | |
| hospite uenturo cessabit nemo tuorum. | |
| 'uerre pauimentum, nitidas ostende columnas, | 60 |
| arida cum tota descendat aranea tela, | |
| hic leue argentum, uasa aspera tergeat alter.' | |
| uox domini furit instantis uirgamque tenentis. | |
| ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino | |
| atria displiceant oculis uenientis amici, | 65 |
| ne perfusa luto sit porticus, et tamen uno | |
| semodio scobis haec emendat seruulus unus: | |
| illud non agitas, ut sanctam filius omni | |
| aspiciat sine labe domum uitioque carentem? | |
| gratum est quod patriae ciuem populoque dedisti, | 70 |
| si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris, | |
| utilis et bellorum et pacis rebus agendis. | |
| plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu | |
| moribus instituas. serpente ciconia pullos | |
| nutrit et inuenta per deuia rura lacerta: | 75 |
| illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis. | |
| uoltur iumento et canibus crucibusque relictis | |
| ad fetus properat partemque cadaueris adfert: | |
| hic est ergo cibus magni quoque uolturis et se | |
| pascentis, propria cum iam facit arbore nidos. | 80 |
| sed leporem aut capream famulae Iouis et generosae | |
| in saltu uenantur aues, hinc praeda cubili | |
| ponitur: inde autem cum se matura leuauit | |
| progenies stimulante fame festinat ad illam | |
| quam primum praedam rupto gustauerat ouo. | 85 |
| aedificator erat Caetronius et modo curuo | |
| litore Caietae, summa nunc Tiburis arce, | |
| nunc Praenestinis in montibus alta parabat | |
| culmina uillarum Graecis longeque petitis | |
| marmoribus uincens Fortunae atque Herculis aedem, | 90 |
| ut spado uincebat Capitolia nostra Posides. | |
| dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit rem, | |
| fregit opes, nec parua tamen mensura relictae | |
| partis erat. totam hanc turbauit filius amens, | |
| dum meliore nouas attollit marmore uillas. | 95 |
| quidam sortiti metuentem sabbata patrem | |
| nil praeter nubes et caeli numen adorant, | |
| nec distare putant humana carne suillam, | |
| qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt; | |
| Romanas autem soliti contemnere leges | 100 |
| Iudaicum ediscunt et seruant ac metuunt ius, | |
| tradidit arcano quodcumque uolumine Moyses: | |
| non monstrare uias eadem nisi sacra colenti, | |
| quaesitum ad fontem solos deducere uerpos. | |
| sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux | 105 |
| ignaua et partem uitae non attigit ullam. | |
| sponte tamen iuuenes imitantur cetera, solam | |
| inuiti quoque auaritiam exercere iubentur. | |
| fallit enim uitium specie uirtutis et umbra, | |
| cum sit triste habitu uultuque et ueste seuerum, | 110 |
| nec dubie tamquam frugi laudetur auarus, | |
| tamquam parcus homo et rerum tutela suarum | |
| certa magis quam si fortunas seruet easdem | |
| Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de | |
| quo loquor egregium populus putat adquirendi | 115 |
| artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris | |
| [sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt] | |
| incude adsidua semperque ardente camino. | |
| [et pater ergo animi felices credit auaros] | |
| qui miratur opes, qui nulla exempla beati | 120 |
| pauperis esse putat, iuuenes hortatur ut illa | |
| ire uia pergant et eidem incumbere sectae. | |
| sunt quaedam uitiorum elementa, his protinus illos | |
| inbuit et cogit minimas ediscere sordes; | |
| mox adquirendi docet insatiabile uotum. | 125 |
| seruorum uentres modio castigat iniquo | |
| ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam | |
| mucida caerulei panis consumere frusta, | |
| hesternum solitus medio seruare minutal | |
| Septembri nec non differre in tempora cenae | 130 |
| alterius conchem aestiuam cum parte lacerti | |
| signatam uel dimidio putrique siluro | |
| filaque sectiui numerata includere porri. | |
| inuitatus ad haec aliquis de ponte negabit. | |
| sed quo diuitias haec per tormenta coactas, | 135 |
| cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis, | |
| ut locuples moriaris, egentis uiuere fato? | |
| interea, pleno cum turget sacculus ore, | |
| crescit amor nummi quantum ipsa pecunia creuit, | |
| et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur | 140 |
| altera uilla tibi, cum rus non sufficit unum | |
| et proferre libet finis maiorque uidetur | |
| et melior uicina seges; mercaris et hanc et | |
| arbusta et densa montem qui canet oliua. | |
| quorum si pretio dominus non uincitur ullo, | 145 |
| nocte boues macri lassoque famelica collo | |
| iumenta ad uiridis huius mittentur aristas | |
| nec prius inde domum quam tota noualia saeuos | |
| in uentres abeant, ut credas falcibus actum. | |
| dicere uix possis quam multi talia plorent | 150 |
| et quot uenales iniuria fecerit agros. | |
| sed qui sermones, quam foede bucina famae! | |
| 'quid nocet haec?' inquit 'tunicam mihi malo lupini | |
| quam si me toto laudet uicinia pago | |
| exigui ruris paucissima farra secantem.' | 155 |
| scilicet et morbis et debilitate carebis | |
| et luctum et curam effugies, et tempora uitae | |
| longa tibi posthac fato meliore dabuntur, | |
| si tantum culti solus possederis agri | |
| quantum sub Tatio populus Romanus arabat. | 160 |
| mox etiam fractis aetate ac Punica passis | |
| proelia uel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos | |
| tandem pro multis uix iugera bina dabantur | |
| uulneribus; merces haec sanguinis atque laboris | |
| nulli uisa umquam meritis minor aut ingratae | 165 |
| curta fides patriae. saturabat glebula talis | |
| patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat | |
| uxor et infantes ludebant quattuor, unus | |
| uernula, tres domini; sed magnis fratribus horum | |
| a scrobe uel sulco redeuntibus altera cena | 170 |
| amplior et grandes fumabant pultibus ollae. | |
| nunc modus hic agri nostro non sufficit horto. | |
| inde fere scelerum causae, nec plura uenena | |
| miscuit aut ferro grassatur saepius ullum | |
| humanae mentis uitium quam saeua cupido | 175 |
| inmodici census. nam diues qui fieri uolt, | |
| et cito uolt fieri; sed quae reuerentia legum, | |
| quis metus aut pudor est umquam properantis auari? | |
| 'uiuite contenti casulis et collibus istis, | |
| o pueri,' Marsus dicebat et Hernicus olim | 180 |
| Vestinusque senex, 'panem quaeramus aratro, | |
| qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris, | |
| quorum ope et auxilio gratae post munus aristae | |
| contingunt homini ueteris fastidia quercus. | |
| nil uetitum fecisse uolet, quem non pudet alto | 185 |
| per glaciem perone tegi, qui summouet euros | |
| pellibus inuersis: peregrina ignotaque nobis | |
| ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.' | |
| haec illi ueteres praecepta minoribus; at nunc | |
| post finem autumni media de nocte supinum | 190 |
| clamosus iuuenem pater excitat: 'accipe ceras, | |
| scribe, puer, uigila, causas age, perlege rubras | |
| maiorum leges; aut uitem posce libello, | |
| sed caput intactum buxo narisque pilosas | |
| adnotet et grandes miretur Laelius alas; | 195 |
| dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, | |
| ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus | |
| adferat; aut, longos castrorum ferre labores | |
| si piget et trepidum soluunt tibi cornua uentrem | |
| cum lituis audita, pares quod uendere possis | 200 |
| pluris dimidio, nec te fastidia mercis | |
| ullius subeant ablegandae Tiberim ultra, | |
| neu credas ponendum aliquid discriminis inter | |
| unguenta et corium: lucri bonus est odor ex re | |
| qualibet. illa tuo sententia semper in ore | 205 |
| uersetur dis atque ipso Ioue digna poeta: | |
| "unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere."' | |
| [hoc monstrant uetulae pueris repentibus assae, | |
| hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.] | |
| talibus instantem monitis quemcumque parentem | 210 |
| sic possem adfari: 'dic, o uanissime, quis te | |
| festinare iubet? meliorem praesto magistro | |
| discipulum. securus abi: uinceris, ut Aiax | |
| praeteriit Telamonem, ut Pelea uicit Achilles. | |
| parcendum est teneris; nondum impleuere medullas | 215 |
| maturae mala nequitiae. cum pectere barbam | |
| coeperit et longae mucronem admittere cultri, | |
| falsus erit testis, uendet periuria summa | |
| exigua et Cereris tangens aramque pedemque. | |
| elatam iam crede nurum, si limina uestra | 220 |
| mortifera cum dote subit. quibus illa premetur | |
| per somnum digitis! nam quae terraque marique | |
| adquirenda putas breuior uia conferet illi; | |
| nullus enim magni sceleris labor. "haec ego numquam | |
| mandaui" dices olim "nec talia suasi." | 225 |
| mentis causa malae tamen est et origo penes te. | |
| nam quisquis magni census praecepit amorem | |
| et laeuo monitu pueros producit auaros | |
| [et qui per fraudes patrimonia conduplicari] | |
| dat libertatem et totas effundit habenas | 230 |
| curriculo; quem si reuoces, subsistere nescit | |
| et te contempto rapitur metisque relictis. | |
| nemo satis credit tantum delinquere quantum | |
| permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi. | |
| cum dicis iuueni stultum qui donet amico, | 235 |
| qui paupertatem leuet attollatque propinqui, | |
| et spoliare doces et circumscribere et omni | |
| crimine diuitias adquirere, quarum amor in te | |
| quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum | |
| dilexit Thebas, si Graecia uera, Menoeceus, | 240 |
| in quorum sulcis legiones dentibus anguis | |
| cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt | |
| continuo, tamquam et tubicen surrexerit una. | |
| ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti, | |
| flagrantem late et rapientem cuncta uidebis. | 245 |
| nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum | |
| in cauea magno fremitu leo tollet alumnus. | |
| nota mathematicis genesis tua, sed graue tardas | |
| expectare colus: morieris stamine nondum | |
| abrupto. iam nunc obstas et uota moraris, | 250 |
| iam torquet iuuenem longa et ceruina senectus. | |
| ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates | |
| composuit: si uis aliam decerpere ficum | |
| atque alias tractare rosas, medicamen habendum est, | |
| sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.' | 255 |
| monstro uoluptatem egregiam, cui nulla theatra, | |
| nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, | |
| si spectes quanto capitis discrimine constent | |
| incrementa domus, aerata multus in arca | |
| fiscus et ad uigilem ponendi Castora nummi, | 260 |
| ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res | |
| non potuit seruare suas. ergo omnia Florae | |
| et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas: | |
| tanto maiores humana negotia ludi. | |
| an magis oblectant animum iactata petauro | 265 |
| corpora quique solet rectum descendere funem | |
| quam tu, Corycia semper qui puppe moraris | |
| atque habitas, coro semper tollendus et austro, | |
| perditus †ac uilis† sacci mercator olentis, | |
| qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae | 270 |
| passum et municipes Iouis aduexisse lagonas? | |
| hic tamen ancipiti figens uestigia planta | |
| uictum illa mercede parat, brumamque famemque | |
| illa reste cauet: tu propter mille talenta | |
| et centum uillas temerarius. aspice portus | 275 |
| et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam | |
| in pelago. ueniet classis quocumque uocarit | |
| spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum | |
| aequora transiliet, sed longe Calpe relicta | |
| audiet Herculeo stridentem gurgite solem. | 280 |
| grande operae pretium est, ut tenso folle reuerti | |
| inde domum possis tumidaque superbus aluta, | |
| Oceani monstra et iuuenes uidisse marinos. | |
| non unus mentes agitat furor. ille sororis | |
| in manibus uoltu Eumenidum terretur et igni, | 285 |
| hic boue percusso mugire Agamemnona credit | |
| aut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis, | |
| curatoris eget qui nauem mercibus implet | |
| ad summum latus et tabula distinguitur unda, | |
| cum sit causa mali tanti et discriminis huius | 290 |
| concisum argentum in titulos faciesque minutas. | |
| occurrunt nubes et fulgura: 'soluite funem' | |
| frumenti dominus clamat piperisue coempti, | |
| 'nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur; | |
| aestiuom tonat.' infelix hac forsitan ipsa | 295 |
| nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur | |
| obrutus et zonam laeua morsuque tenebit. | |
| sed cuius uotis modo non suffecerat aurum | |
| quod Tagus et rutila uoluit Pactolus harena, | |
| frigida sufficient uelantes inguina panni | 300 |
| exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem | |
| dum rogat et picta se tempestate tuetur. | |
| tantis parta malis cura maiore metuque | |
| seruantur: misera est magni custodia census. | |
| dispositis praediues amis uigilare cohortem | 305 |
| seruorum noctu Licinus iubet, attonitus pro | |
| electro signisque suis Phrygiaque columna | |
| atque ebore et lata testudine. dolia nudi | |
| non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet | |
| cras domus atque eadem plumbo commissa manebit. | 310 |
| sensit Alexander, testa cum uidit in illa | |
| magnum habitatorem, quanto felicior hic qui | |
| nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem | |
| passurus gestis aequanda pericula rebus. | |
| nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, | 315 |
| nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae | |
| sufficiat census, si quis me consulat, edam: | |
| in quantum sitis atque fames et frigora poscunt, | |
| quantum, Epicure, tibi paruis suffecit in hortis, | |
| quantum Socratici ceperunt ante penates; | 320 |
| numquam aliud natura, aliud sapientia dicit. | |
| acribus exemplis uideor te cludere? misce | |
| ergo aliquid nostris de moribus, effice summam | |
| bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis. | |
| haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, | 325 |
| sume duos equites, fac tertia quadringenta. | |
| si nondum impleui gremium, si panditur ultra, | |
| nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna | |
| sufficient animo nec diuitiae Narcissi, | |
| indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius | 330 |
| paruit imperiis uxorem occidere iussus. |