| SATVRA III | |
| Quamuis digressu ueteris confusus amici | 3.1 |
| laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis | |
| destinet atque unum ciuem donare Sibyllae. | |
| ianua Baiarum est et gratum litus amoeni | |
| secessus. ego uel Prochytam praepono Suburae; | 5 |
| nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut non | |
| deterius credas horrere incendia, lapsus | |
| tectorum adsiduos ac mille pericula saeuae | |
| urbis et Augusto recitantes mense poetas? | |
| sed dum tota domus raeda componitur una, | 10 |
| substitit ad ueteres arcus madidamque Capenam. | |
| hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae | |
| (nunc sacri fontis nemus et delubra locantur | |
| Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex; | |
| omnis enim populo mercedem pendere iussa est | 15 |
| arbor et eiectis mendicat silua Camenis), | |
| in uallem Egeriae descendimus et speluncas | |
| dissimiles ueris. quanto praesentius esset | |
| numen aquis, uiridi si margine cluderet undas | |
| herba nec ingenuum uiolarent marmora tofum. | 20 |
| hic tunc Vmbricius 'quando artibus' inquit 'honestis | |
| nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, | |
| res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras | |
| deteret exiguis aliquid, proponimus illuc | |
| ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, | 25 |
| dum noua canities, dum prima et recta senectus, | |
| dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me | |
| porto meis nullo dextram subeunte bacillo. | |
| cedamus patria. uiuant Artorius istic | |
| et Catulus, maneant qui nigrum in candida uertunt, | 30 |
| quis facile est aedem conducere, flumina, portus, | |
| siccandam eluuiem, portandum ad busta cadauer, | |
| et praebere caput domina uenale sub hasta. | |
| quondam hi cornicines et municipalis harenae | |
| perpetui comites notaeque per oppida buccae | 35 |
| munera nunc edunt et, uerso pollice uulgus | |
| cum iubet, occidunt populariter; inde reuersi | |
| conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint | |
| quales ex humili magna ad fastigia rerum | |
| extollit quotiens uoluit Fortuna iocari. | 40 |
| quid Romae faciam? mentiri nescio; librum, | |
| si malus est, nequeo laudare et poscere; motus | |
| astrorum ignoro; funus promittere patris | |
| nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam | |
| inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, | 45 |
| quae mandat, norunt alii; me nemo ministro | |
| fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam | |
| mancus et extinctae corpus non utile dextrae. | |
| quis nunc diligitur nisi conscius et cui feruens | |
| aestuat occultis animus semperque tacendis? | 50 |
| nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, | |
| participem qui te secreti fecit honesti. | |
| carus erit Verri qui Verrem tempore quo uult | |
| accusare potest. tanti tibi non sit opaci | |
| omnis harena Tagi quodque in mare uoluitur aurum, | 55 |
| ut somno careas ponendaque praemia sumas | |
| tristis et a magno semper timearis amico. | |
| quae nunc diuitibus gens acceptissima nostris | |
| et quos praecipue fugiam, properabo fateri, | |
| nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites, | 60 |
| Graecam urbem. quamuis quota portio faecis Achaei? | |
| iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes | |
| et linguam et mores et cum tibicine chordas | |
| obliquas nec non gentilia tympana secum | |
| uexit et ad circum iussas prostare puellas. | 65 |
| ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra. | |
| rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, | |
| et ceromatico fert niceteria collo. | |
| hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, | |
| hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, | 70 |
| Esquilias dictumque petunt a uimine collem, | |
| uiscera magnarum domuum dominique futuri. | |
| ingenium uelox, audacia perdita, sermo | |
| promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum | |
| esse putes. quemuis hominem secum attulit ad nos: | 75 |
| grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, | |
| augur, schoenobates, medicus, magus, omnia nouit | |
| Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit. | |
| in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax | |
| qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis. | 80 |
| horum ego non fugiam conchylia? me prior ille | |
| signabit fultusque toro meliore recumbet, | |
| aduectus Romam quo pruna et cottana uento? | |
| usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum | |
| hausit Auentini baca nutrita Sabina? | 85 |
| quid quod adulandi gens prudentissima laudat | |
| sermonem indocti, faciem deformis amici, | |
| et longum inualidi collum ceruicibus aequat | |
| Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, | |
| miratur uocem angustam, qua deterius nec | 90 |
| ille sonat quo mordetur gallina marito? | |
| haec eadem licet et nobis laudare, sed illis | |
| creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum | |
| uxorem comoedus agit uel Dorida nullo | |
| cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur, | 95 |
| non persona, loqui: uacua et plana omnia dicas | |
| infra uentriculum et tenui distantia rima. | |
| nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic | |
| aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo: | |
| natio comoeda est. rides, maiore cachinno | 100 |
| concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici, | |
| nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas, | |
| accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat. | |
| non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni | |
| nocte dieque potest aliena sumere uultum | 105 |
| a facie, iactare manus laudare paratus, | |
| si bene ructauit, si rectum minxit amicus, | |
| si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo. | |
| praeterea sanctum nihil †aut† ab inguine tutum, | |
| non matrona laris, non filia uirgo, nec ipse | 110 |
| sponsus leuis adhuc, non filius ante pudicus. | |
| horum si nihil est, auiam resupinat amici. | |
| [scire uolunt secreta domus atque inde timeri.] | |
| et quoniam coepit Graecorum mentio, transi | |
| gymnasia atque audi facinus maioris abollae. | 115 |
| Stoicus occidit Baream delator amicum | |
| discipulumque senex ripa nutritus in illa | |
| ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi. | |
| non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat | |
| Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus, | 120 |
| qui gentis uitio numquam partitur amicum, | |
| solus habet. nam cum facilem stillauit in aurem | |
| exiguum de naturae patriaeque ueneno, | |
| limine summoueor, perierunt tempora longi | |
| seruitii; nusquam minor est iactura clientis. | 125 |
| quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod | |
| pauperis hic meritum, si curet nocte togatus | |
| currere, cum praetor lictorem inpellat et ire | |
| praecipitem iubeat dudum uigilantibus orbis, | |
| ne prior Albinam et Modiam collega salutet? | 130 |
| diuitis hic seruo cludit latus ingenuorum | |
| filius; alter enim quantum in legione tribuni | |
| accipiunt donat Caluinae uel Catienae, | |
| ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu, | |
| cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres | 135 |
| et dubitas alta Chionen deducere sella. | |
| da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes | |
| numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui | |
| seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam: | |
| protinus ad censum, de moribus ultima fiet | 140 |
| quaestio. "quot pascit seruos? quot possidet agri | |
| iugera? quam multa magnaque paropside cenat?" | |
| quantum quisque sua nummorum seruat in arca, | |
| tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum | |
| et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper | 145 |
| creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis. | |
| quid quod materiam praebet causasque iocorum | |
| omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna, | |
| si toga sordidula est et rupta calceus alter | |
| pelle patet, uel si consuto uolnere crassum | 150 |
| atque recens linum ostendit non una cicatrix? | |
| nil habet infelix paupertas durius in se | |
| quam quod ridiculos homines facit. "exeat" inquit, | |
| "si pudor est, et de puluino surgat equestri, | |
| cuius res legi non sufficit, et sedeant hic | 155 |
| lenonum pueri quocumque ex fornice nati, | |
| hic plaudat nitidus praeconis filius inter | |
| pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae." | |
| sic libitum uano, qui nos distinxit, Othoni. | |
| quis gener hic placuit censu minor atque puellae | 160 |
| sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres? | |
| quando in consilio est aedilibus? agmine facto | |
| debuerant olim tenues migrasse Quirites. | |
| haut facile emergunt quorum uirtutibus obstat | |
| res angusta domi, sed Romae durior illis | 165 |
| conatus: magno hospitium miserabile, magno | |
| seruorum uentres, et frugi cenula magno. | |
| fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis | |
| translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam | |
| contentusque illic Veneto duroque cucullo. | 170 |
| pars magna Italiae est, si uerum admittimus, in qua | |
| nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum | |
| festorum herboso colitur si quando theatro | |
| maiestas tandemque redit ad pulpita notum | |
| exodium, cum personae pallentis hiatum | 175 |
| in gremio matris formidat rusticus infans, | |
| aequales habitus illic similesque uidebis | |
| orchestram et populum; clari uelamen honoris | |
| sufficiunt tunicae summis aedilibus albae. | |
| hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid plus | 180 |
| quam satis est interdum aliena sumitur arca. | |
| commune id uitium est: hic uiuimus ambitiosa | |
| paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae | |
| cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes, | |
| ut te respiciat clauso Veiiento labello? | 185 |
| ille metit barbam, crinem hic deponit amati; | |
| plena domus libis uenalibus: accipe et istud | |
| fermentum tibi habe. praestare tributa clientes | |
| cogimur et cultis augere peculia seruis. | |
| quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam | 190 |
| aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut | |
| simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce? | |
| nos urbem colimus tenui tibicine fultam | |
| magna parte sui; nam sic labentibus obstat | |
| uilicus et, ueteris rimae cum texit hiatum, | 195 |
| securos pendente iubet dormire ruina. | |
| uiuendum est illic, ubi nulla incendia, nulli | |
| nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola transfert | |
| Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant: | |
| tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis, | 200 |
| ultimus ardebit quem tegula sola tuetur | |
| a pluuia, molles ubi reddunt oua columbae. | |
| lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex | |
| ornamentum abaci, nec non et paruulus infra | |
| cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, | 205 |
| iamque uetus Graecos seruabat cista libellos | |
| et diuina opici rodebant carmina mures. | |
| nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud | |
| perdidit infelix totum nihil. ultimus autem | |
| aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem | 210 |
| nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuuabit. | |
| si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, | |
| pullati proceres, differt uadimonia praetor. | |
| tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem. | |
| ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, | 215 |
| conferat inpensas; hic nuda et candida signa, | |
| hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti, | |
| haec Asianorum uetera ornamenta deorum, | |
| hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam, | |
| hic modium argenti. meliora ac plura reponit | 220 |
| Persicus orborum lautissimus et merito iam | |
| suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes. | |
| si potes auelli circensibus, optima Sorae | |
| aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur | |
| quanti nunc tenebras unum conducis in annum. | 225 |
| hortulus hic puteusque breuis nec reste mouendus | |
| in tenuis plantas facili diffunditur haustu. | |
| uiue bidentis amans et culti uilicus horti | |
| unde epulum possis centum dare Pythagoreis. | |
| est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu, | 230 |
| unius sese dominum fecisse lacertae. | |
| plurimus hic aeger moritur uigilando (sed ipsum | |
| languorem peperit cibus inperfectus et haerens | |
| ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum | |
| admittunt? magnis opibus dormitur in urbe. | 235 |
| inde caput morbi. raedarum transitus arto | |
| uicorum in flexu et stantis conuicia mandrae | |
| eripient somnum Druso uitulisque marinis. | |
| si uocat officium, turba cedente uehetur | |
| diues et ingenti curret super ora Liburna | 240 |
| atque obiter leget aut scribet uel dormiet intus; | |
| namque facit somnum clausa lectica fenestra. | |
| ante tamen ueniet: nobis properantibus obstat | |
| unda prior, magno populus premit agmine lumbos | |
| qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro | 245 |
| alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam. | |
| pinguia crura luto, planta mox undique magna | |
| calcor, et in digito clauus mihi militis haeret. | |
| nonne uides quanto celebretur sportula fumo? | |
| centum conuiuae, sequitur sua quemque culina. | 250 |
| Corbulo uix ferret tot uasa ingentia, tot res | |
| inpositas capiti, quas recto uertice portat | |
| seruulus infelix et cursu uentilat ignem. | |
| scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat | |
| serraco ueniente abies, atque altera pinum | 255 |
| plaustra uehunt; nutant alte populoque minantur. | |
| nam si procubuit qui saxa Ligustica portat | |
| axis et euersum fudit super agmina montem, | |
| quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa | |
| inuenit? obtritum uolgi perit omne cadauer | 260 |
| more animae. domus interea secura patellas | |
| iam lauat et bucca foculum excitat et sonat unctis | |
| striglibus et pleno componit lintea guto. | |
| haec inter pueros uarie properantur, at ille | |
| iam sedet in ripa taetrumque nouicius horret | 265 |
| porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum | |
| infelix nec habet quem porrigat ore trientem. | |
| respice nunc alia ac diuersa pericula noctis: | |
| quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum | |
| testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris | 270 |
| uasa cadant, quanto percussum pondere signent | |
| et laedant silicem. possis ignauus haberi | |
| et subiti casus inprouidus, ad cenam si | |
| intestatus eas: adeo tot fata, quot illa | |
| nocte patent uigiles te praetereunte fenestrae. | 275 |
| ergo optes uotumque feras miserabile tecum, | |
| ut sint contentae patulas defundere pelues. | |
| ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, | |
| dat poenas, noctem patitur lugentis amicum | |
| Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus: | 280 |
| [ergo non aliter poterit dormire; quibusdam] | |
| somnum rixa facit. sed quamuis inprobus annis | |
| atque mero feruens cauet hunc quem coccina laena | |
| uitari iubet et comitum longissimus ordo, | |
| multum praeterea flammarum et aenea lampas. | 285 |
| me, quem luna solet deducere uel breue lumen | |
| candelae, cuius dispenso et tempero filum, | |
| contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae, | |
| si rixa est, ubi tu pulsas, ego uapulo tantum. | |
| stat contra starique iubet. parere necesse est; | 290 |
| nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem | |
| fortior? "unde uenis" exclamat, "cuius aceto, | |
| cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum | |
| sutor et elixi ueruecis labra comedit? | |
| nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem. | 295 |
| ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?" | |
| dicere si temptes aliquid tacitusue recedas, | |
| tantumdem est: feriunt pariter, uadimonia deinde | |
| irati faciunt. libertas pauperis haec est: | |
| pulsatus rogat et pugnis concisus adorat | 300 |
| ut liceat paucis cum dentibus inde reuerti. | |
| nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te | |
| non derit clausis domibus postquam omnis ubique | |
| fixa catenatae siluit compago tabernae. | |
| interdum et ferro subitus grassator agit rem: | 305 |
| armato quotiens tutae custode tenentur | |
| et Pomptina palus et Gallinaria pinus, | |
| sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria currunt. | |
| qua fornace graues, qua non incude catenae? | |
| maximus in uinclis ferri modus, ut timeas ne | 310 |
| uomer deficiat, ne marra et sarcula desint. | |
| felices proauorum atauos, felicia dicas | |
| saecula quae quondam sub regibus atque tribunis | |
| uiderunt uno contentam carcere Romam. | |
| his alias poteram et pluris subnectere causas, | 315 |
| sed iumenta uocant et sol inclinat. eundum est; | |
| nam mihi commota iamdudum mulio uirga | |
| adnuit. ergo uale nostri memor, et quotiens te | |
| Roma tuo refici properantem reddet Aquino, | |
| me quoque ad Heluinam Cererem uestramque Dianam | 320 |
| conuerte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas, | |
| auditor gelidos ueniam caligatus in agros.' |