| SATVRA VII | |
| Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum; | 7.1 |
| solus enim tristes hac tempestate Camenas | |
| respexit, cum iam celebres notique poetae | |
| balneolum Gabiis, Romae conducere furnos | |
| temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent | 5 |
| praecones fieri, cum desertis Aganippes | |
| uallibus esuriens migraret in atria Clio. | |
| nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra | |
| ostendatur, ames nomen uictumque Machaerae | |
| et uendas potius commissa quod auctio uendit | 10 |
| stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas, | |
| Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti. | |
| hoc satius quam si dicas sub iudice 'uidi' | |
| quod non uidisti; faciant equites Asiani, | |
| [quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni] | 15 |
| altera quos nudo traducit gallica talo. | |
| nemo tamen studiis indignum ferre laborem | |
| cogetur posthac, nectit quicumque canoris | |
| eloquium uocale modis laurumque momordit. | |
| hoc agite, o iuuenes. circumspicit et stimulat uos | 20 |
| materiamque sibi ducis indulgentia quaerit. | |
| si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum | |
| praesidia atque ideo croceae membrana tabellae | |
| impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae | |
| componis dona Veneris, Telesine, marito, | 25 |
| aut clude et positos tinea pertunde libellos. | |
| frange miser calamum uigilataque proelia dele, | |
| qui facis in parua sublimia carmina cella, | |
| ut dignus uenias hederis et imagine macra. | |
| spes nulla ulterior; didicit iam diues auarus | 30 |
| tantum admirari, tantum laudare disertos, | |
| ut pueri Iunonis auem. sed defluit aetas | |
| et pelagi patiens et cassidis atque ligonis. | |
| taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque | |
| Terpsichoren odit facunda et nuda senectus. | 35 |
| accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste, | |
| quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, | |
| ipse facit uersus atque uni cedit Homero | |
| propter mille annos, et si dulcedine famae | |
| succensus recites, maculosas commodat aedes. | 40 |
| haec longe ferrata domus seruire iubetur | |
| in qua sollicitas imitatur ianua portas. | |
| scit dare libertos extrema in parte sedentis | |
| ordinis et magnas comitum disponere uoces; | |
| nemo dabit regum quanti subsellia constant | 45 |
| et quae conducto pendent anabathra tigillo | |
| quaeque reportandis posita est orchestra cathedris. | |
| nos tamen hoc agimus tenuique in puluere sulcos | |
| ducimus et litus sterili uersamus aratro. | |
| nam si discedas, [laqueo tenet ambitiosi | 50 |
| consuetudo mali,] tenet insanabile multos | |
| scribendi cacoethes et aegro in corde senescit. | |
| sed uatem egregium, cui non sit publica uena, | |
| qui nihil expositum soleat deducere, nec qui | |
| communi feriat carmen triuiale moneta, | 55 |
| hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, | |
| anxietate carens animus facit, omnis acerbi | |
| inpatiens, cupidus siluarum aptusque bibendis | |
| fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro | |
| Pierio thyrsumque potest contingere maesta | 60 |
| paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque | |
| corpus eget: satur est cum dicit Horatius 'euhoe.' | |
| quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo | |
| uexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur | |
| pectora uestra duas non admittentia curas? | 65 |
| magnae mentis opus nec de lodice paranda | |
| attonitae currus et equos faciesque deorum | |
| aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys. | |
| nam si Vergilio puer et tolerabile desset | |
| hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, | 70 |
| surda nihil gemeret graue bucina. poscimus ut sit | |
| non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno, | |
| cuius et alueolos et laenam pignerat Atreus? | |
| non habet infelix Numitor quod mittat amico, | |
| Quintillae quod donet habet, nec defuit illi | 75 |
| unde emeret multa pascendum carne leonem | |
| iam domitum; constat leuiori belua sumptu | |
| nimirum et capiunt plus intestina poetae. | |
| contentus fama iaceat Lucanus in hortis | |
| marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio | 80 |
| gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est? | |
| curritur ad uocem iucundam et carmen amicae | |
| Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem | |
| promisitque diem: tanta dulcedine captos | |
| adficit ille animos tantaque libidine uolgi | 85 |
| auditur. sed cum fregit subsellia uersu | |
| esurit, intactam Paridi nisi uendit Agauen. | |
| ille et militiae multis largitus honorem | |
| semenstri uatum digitos circumligat auro. | |
| quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos | 90 |
| et Baream, tu nobilium magna atria curas? | |
| praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos. | |
| haut tamen inuideas uati quem pulpita pascunt. | |
| quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius | |
| aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter? | 95 |
| tum par ingenio pretium, tunc utile multis | |
| pallere et uinum toto nescire Decembri. | |
| uester porro labor fecundior, historiarum | |
| scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus. | |
| nullo quippe modo millensima pagina surgit | 100 |
| omnibus et crescit multa damnosa papyro; | |
| sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex. | |
| quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae? | |
| quis dabit historico quantum daret acta legenti? | |
| 'sed genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra.' | 105 |
| dic igitur quid causidicis ciuilia praestent | |
| officia et magno comites in fasce libelli. | |
| ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit | |
| praecipue, uel si tetigit latus acrior illo | |
| qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen. | 110 |
| tunc inmensa caui spirant mendacia folles | |
| conspuiturque sinus; ueram deprendere messem | |
| si libet, hinc centum patrimonia causidicorum, | |
| parte alia solum russati pone Lacertae. | |
| consedere duces, surgis tu pallidus Aiax | 115 |
| dicturus dubia pro libertate bubulco | |
| iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso | |
| figantur uirides, scalarum gloria, palmae. | |
| quod uocis pretium? siccus petasunculus et uas | |
| pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi | 120 |
| aut uinum Tiberi deuectum, quinque lagonae. | |
| si quater egisti, si contigit aureus unus, | |
| inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum. | |
| 'Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos | |
| egimus.' huius enim stat currus aeneus, alti | 125 |
| quadriiuges in uestibulis, atque ipse feroci | |
| bellatore sedens curuatum hastile minatur | |
| eminus et statua meditatur proelia lusca. | |
| sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est | |
| Tongilii, magno cum rhinocerote lauari | 130 |
| qui solet et uexat lutulenta balnea turba | |
| perque forum iuuenes longo premit assere Maedos | |
| empturus pueros, argentum, murrina, uillas; | |
| spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo. | |
| [et tamen est illis hoc utile. purpura uendit] | 135 |
| causidicum uendunt amethystina; conuenit illi | |
| et strepitu et facie maioris uiuere census, | |
| sed finem inpensae non seruat prodiga Roma. | |
| fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos | |
| nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens. | 140 |
| respicit haec primum qui litigat, an tibi serui | |
| octo, decem comites, an post te sella, togati | |
| ante pedes. ideo conducta Paulus agebat | |
| sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat, | |
| quam Basilus. rara in tenui facundia panno. | 145 |
| quando licet Basilo flentem producere matrem? | |
| quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te | |
| Gallia uel potius nutricula causidicorum | |
| Africa, si placuit mercedem ponere linguae. | |
| declamare doces? o ferrea pectora Vetti, | 150 |
| cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos. | |
| nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans | |
| perferet atque eadem cantabit uersibus isdem. | |
| occidit miseros crambe repetita magistros. | |
| quis color et quod sit causae genus atque ubi summa | 155 |
| quaestio, quae ueniant diuersa parte sagittae, | |
| nosse uolunt omnes, mercedem soluere nemo. | |
| 'mercedem appellas? quid enim scio?' 'culpa docentis | |
| scilicet arguitur, quod laeuae parte mamillae | |
| nil salit Arcadico iuueni, cuius mihi sexta | 160 |
| quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet, | |
| quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem | |
| a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus | |
| circumagat madidas a tempestate cohortes. | |
| quantum uis stipulare et protinus accipe: quid do | 165 |
| ut totiens illum pater audiat?' haec alii sex | |
| uel plures uno conclamant ore sophistae | |
| et ueras agitant lites raptore relicto; | |
| fusa uenena silent, malus ingratusque maritus | |
| et quae iam ueteres sanant mortaria caecos. | 170 |
| ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra mouebunt | |
| consilia, et uitae diuersum iter ingredietur | |
| ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra, | |
| summula ne pereat qua uilis tessera uenit | |
| frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta | 175 |
| Chrysogonus quanti doceat uel Pollio quanti | |
| lautorum pueros, artem scindes Theodori. | |
| balnea sescentis et pluris porticus in qua | |
| gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum | |
| expectet spargatque luto iumenta recenti? | 180 |
| hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae. | |
| parte alia longis Numidarum fulta columnis | |
| surgat et algentem rapiat cenatio solem. | |
| quanticumque domus, ueniet qui fercula docte | |
| conponit, ueniet qui pulmentaria condit. | 185 |
| hos inter sumptus sestertia Quintiliano, | |
| ut multum, duo sufficient: res nulla minoris | |
| constabit patri quam filius. 'unde igitur tot | |
| Quintilianus habet saltus?' exempla nouorum | |
| fatorum transi. felix et pulcher et acer, | 190 |
| felix et sapiens et nobilis et generosus | |
| adpositam nigrae lunam subtexit alutae, | |
| felix orator quoque maximus et iaculator | |
| et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae | |
| sidera te excipiant modo primos incipientem | 195 |
| edere uagitus et adhuc a matre rubentem. | |
| si Fortuna uolet, fies de rhetore consul; | |
| si uolet haec eadem, fiet de consule rhetor. | |
| Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam | |
| sidus et occulti miranda potentia fati? | 200 |
| seruis regna dabunt, captiuis fata triumphum. | |
| felix ille tamen coruo quoque rarior albo. | |
| paenituit multos uanae sterilisque cathedrae, | |
| sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi | |
| Carrinatis; et hunc inopem uidistis, Athenae, | 205 |
| nil praeter gelidas ausae conferre cicutas. | |
| di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram | |
| spirantisque crocos et in urna perpetuum uer, | |
| qui praeceptorem sancti uoluere parentis | |
| esse loco. metuens uirgae iam grandis Achilles | 210 |
| cantabat patriis in montibus et cui non tunc | |
| eliceret risum citharoedi cauda magistri; | |
| sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuuentus, | |
| Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit. | |
| quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert | 215 |
| quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc, | |
| quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera), | |
| discipuli custos praemordet acoenonoetus | |
| et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon, | |
| et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam | 220 |
| institor hibernae tegetis niueique cadurci, | |
| dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora | |
| sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet | |
| qui docet obliquo lanam deducere ferro, | |
| dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas | 225 |
| quot stabant pueri, cum totus decolor esset | |
| Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni. | |
| rara tamen merces quae cognitione tribuni | |
| non egeat. sed uos saeuas inponite leges, | |
| ut praeceptori uerborum regula constet, | 230 |
| ut legat historias, auctores nouerit omnes | |
| tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus, | |
| dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat | |
| nutricem Anchisae, nomen patriamque nouercae | |
| Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit annis, | 235 |
| quot Siculi Phrygibus uini donauerit urnas. | |
| exigite ut mores teneros ceu pollice ducat, | |
| ut si quis cera uoltum facit; exigite ut sit | |
| et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, | |
| ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum | 240 |
| obseruare manus oculosque in fine trementis. | |
| 'haec' inquit 'cura; sed cum se uerterit annus, | |
| accipe, uictori populus quod postulat, aurum.' |