| LXXIV | |
| Iam parce lasso, Roma, gratulatori, | 10.74.1 |
| Lasso clienti. Quamdiu salutator | |
| Anteambulones et togatulos inter | |
| Centum merebor plumbeos die toto, | |
| Cum Scorpus una quindecim graves hora | 5 |
| Ferventis auri victor auferat saccos? | |
| Non ego meorum praemium libellorum | |
| —Quid enim merentur?—Apulos velim campos: | |
| Non Hybla, non me spicifer capit Nilus, | |
| Nec quae paludes delicata Pomptinas | 10 |
| Ex arce clivi spectat uva Setini. | |
| Quid concupiscam quaeris ergo? dormire. |