| C. PLINIVS SOSIO SENECIONI SVO S. | |
| Magnum prouentum poetarum annus hic attulit: toto | 1.13.1.1 |
| mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. | |
| Iuuat me quod uigent studia, proferunt se ingenia hominum | |
| et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. Plerique | 2.1 |
| in stationibus sedent tempusque audiendi fabulis conterunt, | |
| ac subinde sibi nuntiari iubent, an iam recitator intrauerit, | |
| an dixerit praefationem, an ex magna parte euoluerit librum; | |
| tum demum ac tunc quoque lente cunctanterque ueniunt, | 5 |
| nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimu- | |
| lanter et furtim, alii simpliciter et libere. At hercule memoria | 3.1 |
| parentum Claudium Caesarem ferunt, cum in Palatio spatia- | |
| retur audissetque clamorem, causam requisisse, cumque | |
| dictum esset recitare Nonianum, subitum recitanti inopina- | |
| tumque uenisse. Nunc otiosissimus quisque multo ante roga- | 4.1 |
| tus et identidem admonitus aut non uenit aut, si uenit, queritur | |
| se diem (quia non perdidit) perdidisse. Sed tanto magis | 5.1 |
| laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique | |
| studio haec auditorum uel desidia uel superbia non retardat. | |
| Equidem prope nemini defui. Erant sane plerique amici; | |
| neque enim est fere quisquam, qui studia, ut non simul et nos | 6.1 |
| amet. His ex causis longius quam destinaueram tempus in | |
| urbe consumpsi. Possum iam repetere secessum et scribere | |
| aliquid, quod non recitem, ne uidear, quorum recitationibus | |
| adfui, non auditor fuisse sed creditor. Nam ut in ceteris | 5 |
| rebus ita in audiendi officio perit gratia si reposcatur. Vale. |