C. PLINIVS IVLIO SERVIANO SVO S.
|
|
Rectene omnia, quod iam pridem epistulae tuae cessant?
|
3.17.1.1
|
an omnia recte, sed occupatus es tu? an tu non occupatus,
|
|
sed occasio scribendi uel rara uel nulla? Exime hunc mihi
|
2.1
|
scrupulum, cui par esse non possum, exime autem uel data
|
|
opera tabellario misso. Ego uiaticum, ego etiam praemium
|
|
dabo, nuntiet modo quod opto. Ipse ualeo, si ualere est sus-
|
3.1
|
pensum et anxium uiuere, exspectantem in horas timen-
|
|
temque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini
|
|
potest. Vale.
|
|