C. PLINIVS IVLIO NASONI SVO S.
  Tusci grandine excussi, in regione Transpadana summa 4.6.1.1
abundantia, sed par uilitas nuntiatur: solum mihi Laurenti-
num meum in reditu. Nihil quidem ibi possideo praeter 2.1
tectum et hortum statimque harenas, solum tamen mihi in
reditu. Ibi enim plurimum scribo, nec agrum quem non
habeo sed ipsum me studiis excolo; ac iam possum tibi ut
aliis in locis horreum plenum, sic ibi scrinium ostendere. 5
Igitur tu quoque, si certa et fructuosa praedia concupiscis, 3.1
aliquid in hoc litore para. Vale.