| C. PLINIVS CORNELIO TACITO SVO S. | |
| Saluum in urbem uenisse gaudeo; uenisti autem, si quando | 4.13.1.1 |
| alias, nunc maxime mihi desideratus. Ipse pauculis adhuc | |
| diebus in Tusculano commorabor, ut opusculum quod est | |
| in manibus absoluam. Vereor enim ne, si hanc intentionem | 2.1 |
| iam in fine laxauero, aegre resumam. Interim ne quid | |
| festinationi meae pereat, quod sum praesens petiturus, hac | |
| quasi praecursoria epistula rogo. Sed prius accipe causas ro- | |
| gandi, deinde ipsum quod peto. Proxime cum in patria mea | 3.1 |
| fui, uenit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus. | |
| Huic ego 'Studes?' inquam. Respondit: 'Etiam.' 'Vbi?' | |
| 'Mediolani.' 'Cur non hic?' Et pater eius (erat enim una | |
| atque etiam ipse adduxerat puerum): 'Quia nullos hic prae- | 5 |
| ceptores habemus.' 'Quare nullos? Nam uehementer intererat | 4.1 |
| uestra, qui patres estis' (et opportune complures patres | |
| audiebant) 'liberos uestros hic potissimum discere. Vbi enim | |
| aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius con- | |
| tinerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu | 5 |
| quam domi? Quantulum est ergo collata pecunia conducere | 5.1 |
| praeceptores, quodque nunc in habitationes, in uiatica, in | |
| ea quae peregre emuntur (omnia autem peregre emuntur) | |
| impenditis, adicere mercedibus? Atque adeo ego, qui nondum | |
| liberos habeo, paratus sum pro re publica nostra, quasi pro | 5 |
| filia uel parente, tertiam partem eius quod conferre uobis | |
| placebit dare. Totum etiam pollicerer, nisi timerem ne hoc | 6.1 |
| munus meum quandoque ambitu corrumperetur, ut accidere | |
| multis in locis uideo, in quibus praeceptores publice condu- | |
| cuntur. Huic uitio occurri uno remedio potest, si parentibus | 7.1 |
| solis ius conducendi relinquatur, isdemque religio recte | |
| iudicandi necessitate collationis addatur. Nam qui fortasse | 8.1 |
| de alieno neglegentes, certe de suo diligentes erunt dabuntque | |
| operam, ne a me pecuniam non nisi dignus accipiat, si | |
| accepturus et ab ipsis erit. Proinde consentite conspirate | 9.1 |
| maioremque animum ex meo sumite, qui cupio esse quam | |
| plurimum, quod debeam conferre. Nihil honestius praestare | |
| liberis uestris, nihil gratius patriae potestis. Educentur hic | |
| qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare | 5 |
| frequentare consuescant. Atque utinam tam claros prae- | |
| ceptores inducatis, ut in finitimis oppidis studia hinc petan- | |
| tur, utque nunc liberi uestri aliena in loca ita mox alieni in | |
| hunc locum confluant!' | |
| Haec putaui altius et quasi a fonte repetenda, quo magis | 10.1 |
| scires, quam gratum mihi foret si susciperes quod iniungo. | |
| Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia | |
| studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui conuenit, | |
| circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea | 5 |
| tamen condicione ne cui fidem meam obstringam. Omnia | |
| enim libera parentibus seruo: illi iudicent illi eligant, | |
| ego mihi curam tantum et impendium uindico. Proinde | 11.1 |
| si quis fuerit repertus, qui ingenio suo fidat, eat illuc ea | |
| lege ut hinc nihil aliud certum quam fiduciam suam ferat. | |
| Vale. |