C. PLINIVS CALPVRNIO FLACCO SVO S.
  Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum 5.2.1.1
ponere nec urbis copiis ex Laurentino nec maris tam turbi-
dis tempestatibus possum. Recipies ergo epistulas steriles et 2.1
simpliciter ingratas, ac ne illam quidem sollertiam Diomedis
in permutando munere imitantes. Sed, quae facilitas tua, hoc
magis dabis ueniam, quod se non mereri fatentur. Vale.