Omnibus equidem gentibus fertiles annos gratasque terras
|
31.1.1
|
precor; crediderim tamen per hunc Aegypti statum tuas For-
|
|
tunam uires experiri, tuamque uigilantiam spectare uoluisse.
|
|
Nam cum omnia ubique secunda merearis, nonne manife-
|
|
stum est, si quid aduersi cadat, tuis laudibus tuisque uirtuti-
|
5
|
bus materiam campumque praesterni, cum secunda felices,
|
|
aduersa magnos probent? Percrebuerat antiquitus urbem
|
2.1
|
nostram nisi opibus Aegypti ali sustentarique non posse.
|
|
Superbiebat uentosa et insolens natio, quod uictorem quidem
|
|
populum pasceret tamen quodque in suo flumine in suis
|
|
nauibus uel abundantia nostra uel fames esset. Refudimus
|
3.1
|
Nilo suas copias: recepit frumenta quae miserat, deportatas-
|
|
que messes reuexit. Discat igitur Aegyptus credatque experi-
|
|
mento, non alimenta se nobis sed tributa praestare; sciat se
|
|
non esse populo Romano necessariam, et tamen seruiat. Post
|
4.1
|
haec, si uolet, Nilus amet alueum suum et fluminis modum
|
|
seruet: nihil hoc ad urbem ac ne ad Aegyptum quidem, nisi
|
|
ut inde nauigia inania et uacua et similia redeuntibus, hinc
|
|
plena et onusta et qualia solent uenire mittantur, conuerso-
|
5
|
que munere maris hinc potius uenti ferentes et breuis cursus
|
|
optentur. Mirum, Caesar, uideretur, si desidem Aegyptum
|
5.1
|
cessantemque Nilum non sensisset urbis annona; quae tuis
|
|
opibus, tua cura usque illuc redundauit, ut simul probaretur
|
|
et nos Aegypto posse et nobis Aegyptum carere non posse.
|
|
Actum erat de fecundissima gente, si libera fuisset; pudebat
|
6.1
|
sterilitatis insolitae nec minus erubescebat fame quam tor-
|
|
quebatur, cum pariter a te necessitatibus eius pudorique
|
|
subuentum est. Stupebant agricolae plena horrea quae non
|
|
ipsi refersissent, quibus de campis illa subuecta messis, quaue
|
5
|
in Aegypti parte alius amnis. Ita beneficio tuo nec maligna
|
|
tellus, et obsequens Nilus Aegypto quidem saepe, sed gloriae
|
|
nostrae numquam largior fluxit.
|
|