Quam iuuat cernere aerarium silens et quietum, et quale
|
36.1.1
|
ante delatores erat! Nunc templum illud nunc uere dei
|
|
<sedes>, non spoliarium ciuium cruentarumque praedarum
|
|
saeuum receptaculum, ac toto in orbe terrarum adhuc locus
|
|
unus in quo optimo principe boni malis impares essent.
|
5
|
Manet tamen honor legum, nihilque ex publica utilitate con-
|
2.1
|
uulsum, nec poena cuiquam remissa, sed addita est ultio,
|
|
solumque mutatum, quod iam non delatores sed leges timen-
|
|
tur. At fortasse non eadem seueritate fiscum qua aerarium
|
3.1
|
cohibes: immo tanto maiore quanto plus tibi licere de tuo
|
|
quam de publico credis. Dicitur actori atque etiam procura-
|
|
tori tuo: 'In ius ueni, sequere ad tribunal.' Nam tribunal
|
4.1
|
quoque excogitatum principatui est par ceteris, nisi illud
|
|
litigatoris amplitudine metiaris. Sors et urna fisco iudicem
|
|
adsignat; licet reicere, licet exclamare: 'Hunc nolo, timidus
|
|
est et bona saeculi parum intellegit; illum uolo, qui Cae-
|
5
|
sarem fortiter amat.' Eodem foro utuntur principatus et
|
|
libertas; quae praecipua tua gloria est, saepius uincitur fiscus,
|
|
cuius mala causa numquam est nisi sub bono principe. Ingens
|
5.1
|
hoc meritum; maius illud quod eos procuratores habes, ut
|
|
plerumque ciues tui non alios iudices malint. Liberum est
|
|
autem discrimini suo locum eligere. Neque enim ullam
|
|
necessitatem muneribus tuis addis, ut qui scias hanc esse bene-
|
5
|
ficiorum principalium summam, si illis et non uti licet.
|
|