Onera imperii pleraque uectigalia institui ut pro utili-
|
37.1.1
|
tate communi ita singulorum <cum> iniuriis coegerunt.
|
|
<In> his uicesima reperta est, tributum tolerabile et facile
|
|
heredibus dumtaxat extraneis, domesticis graue. Itaque illis
|
2.1
|
inrogatum est, his remissum, uidelicet quod manifestum erat
|
|
quanto cum dolore laturi seu potius non laturi homines
|
|
essent destringi aliquid et abradi bonis, quae sanguine gentili-
|
|
tate sacrorum denique societate meruissent, quaeque num-
|
5
|
quam ut aliena et speranda sed ut sua semperque possessa
|
|
ac deinceps proximo cuique transmittenda cepissent. Haec
|
3.1
|
mansuetudo legis ueteribus ciuibus seruabatur: noui, seu per
|
|
Latium in ciuitatem seu beneficio principis uenissent, nisi
|
|
simul cognationis iura impetrassent, alienissimi habebantur,
|
|
quibus coniunctissimi fuerant. Ita maximum beneficium
|
4.1
|
uertebatur in grauissimam iniuriam, ciuitasque Romana in-
|
|
star erat odii et discordiae et orbitatis, cum carissima pi-
|
|
gnora salua ipsorum pietate distraheret. Inueniebantur tamen,
|
5.1
|
quibus tantus amor nominis nostri, ut Romanam ciuitatem
|
|
non uicesimae modo uerum etiam adfinitatum damno bene
|
|
compensari putarent; sed his maxime debebat gratuita con-
|
|
tingere, a quibus tam magno aestimabatur. Igitur pater tuus
|
6.1
|
sanxit, ut quod ex matris ad liberos, ex liberorum bonis per-
|
|
uenisset ad matrem, etiamsi cognationum iura non recepis-
|
|
sent, cum ciuitatem apiscerentur, eius uicesimam ne darent.
|
|
Eandem immunitatem in paternis bonis filio tribuit, si modo
|
7.1
|
reductus esset in patris potestatem, ratus improbe et insolen-
|
|
ter ac paene impie his nominibus inseri publicanum, nec sine
|
|
piaculo quodam sanctissimas necessitudines uelut interce-
|
|
dente uicesima scindi; nullum tanti esse uectigal, quod liberos
|
5
|
ac parentes faceret extraneos.
|
|