Hactenus ille, parcius fortasse quam decuit optimum prin- 38.1.1
cipem, sed non parcius quam optimum patrem, qui adopta-
turus hoc quoque parentis indulgentissimi fecit, quod
delibasse quaedam seu potius demonstrasse contentus, largam
ac prope intactam bene faciendi materiam filio reseruauit. 5
Statim ergo muneri eius liberalitas tua adstruxit, ut, quem- 2.1
admodum in patris filius, sic in hereditate filii pater esset
immunis, nec eodem momento quo pater esse desisset, hoc
quoque amitteret quod fuisset. Egregie, Caesar, quod lacri- 3.1
mas parentum uectigales esse non pateris. Bona filii pater
sine deminutione possideat, nec socium hereditatis accipiat,
qui non habet luctus; nemo recentem et attonitam orbita-
tem ad computationem uocet, cogatque patrem quid reli- 5
querit filius scire. Augeo, patres conscripti, principis munus, 4.1
cum ostendo liberalitati eius inesse rationem. Ambitio enim
et iactantia et effusio et quiduis potius quam liberalitas
existimanda est, cui ratio non constat. Dignum ergo, impera- 5.1
tor, mansuetudine tua minuere orbitatis iniurias, nec pati
quemquam filio amisso insuper adfici alio dolore. Sic quoque
abunde misera res est pater filio solus heres: quid si cohere-
dem non a filio accipiat? Adde quod cum diuus Nerua 6.1
sanxisset, ut in paternis bonis liberi necessitate uicesimae
soluerentur, congruens erat eandem immunitatem parentes in
liberorum bonis obtinere. Cur enim posteris amplior honor 7.1
quam maioribus haberetur, curue non retro quoque recur-
reret aequitas [non] eadem? Tu quidem, Caesar, illam exce-
ptionem remouisti, 'si modo filius in potestate fuisset patris',
intuitus, opinor, uim legemque naturae, quae semper in 5
dicione parentum esse liberos iussit, nec uti inter pecudes
sic inter homines potestatem et imperium ualentioribus
dedit.