Nec uero contentus primum cognationis gradum abstu-
|
39.1.1
|
lisse uicesimae, secundum quoque exemit cauitque ut in
|
|
sororis bonis frater, et contra in fratris soror, utque auus
|
|
auia in neptis nepotisque, et inuicem illi seruarentur im-
|
|
munes. His quoque quibus per Latium ciuitas Romana patuis-
|
2.1
|
set, idem indulsit omnibusque inter se cognationum iura
|
|
commisit, simul et pariter et more naturae, quae priores
|
|
principes a singulis rogari gestiebant, non tam praestandi
|
|
animo quam negandi. Ex quo intellegi potest quantae beni-
|
3.1
|
gnitatis quanti spiritus fuerit, sparsas atque, ut ita dicam,
|
|
laceras gentilitates colligere atque conectere et quasi renasci
|
|
iubere, deferre quod negabatur, atque id praestare cunctis,
|
|
quod saepe singuli non impetrassent; postremo ipsum sibi
|
5
|
eripere tot beneficiorum occasiones, tam numerosam obligandi
|
|
imputandique materiam. Indignum, credo, ei uisum ab
|
4.1
|
homine peti quod di dedissent. Soror estis et frater, auus et
|
|
nepotes: quid est ergo cur rogetis ut sitis? Vobis est is, qui
|
|
pro cetera sua moderatione non minus inuidiosum putat dare
|
|
hereditatem quam auferre. Laeti ergo adite honores, capes-
|
5.1
|
site ciuitatem; neminem hoc necessitudinis abruptum uelut
|
|
truncum amputatumque destituet; isdem omnes quibus ante
|
|
pignoribus, sed honestiores perfruentur.
|
|
Ac ne remotioris quidem iamque deficientis adfinitatis gra-
|
5
|
dus a qualibet quantitate uicesimam ut prius inferre cogentur.
|
|
Statuit enim communis omnium parens summam, quae pu-
|
|