blicanum pati possit. Carebit onere uicesimae parua et exilis
|
40.1.1
|
hereditas, et si ita gratus heres uolet, tota sepulcro tota funeri
|
|
seruiet; nemo obseruator nemo castigator adsistet. Cuicum-
|
|
que modica pecunia ex hereditate alicuius obuenerit, securus
|
|
habeat quietusque possideat. Ea lex uicesimae dicta est, ut ad
|
2.1
|
periculum eius perueniri nisi opibus non possit. Conuersa est
|
|
iniquitas in gratulationem, iniuria in uotum: optat heres ut
|
|
uicesimam debeat. Additum est, ut qui ex eius modi causis
|
3.1
|
in diem edicti uicesimam deberent, nondum tamen intulis-
|
|
sent, non inferrent. At in praeteritum subuenire ne di quidem
|
|
possunt: tu tamen subuenisti cauistique ut desineret quis-
|
|
que debere, quod <nemo> esset postea debiturus, idem effecisti
|
5
|
ne malos principes habuissemus. Quo ingenio, si natura pate-
|
4.1
|
retur, quam libenter tot spoliatis tot trucidatis bona et
|
|
sanguinem refudisses! Vetuisti exigi quod deberi non tuo
|
5.1
|
saeculo coeperat. Alius ut contumacibus irasceretur, tardi-
|
|
tatemque soluendi dupli uel etiam quadrupli irrogatione
|
|
multaret; tu nihil referre iniquitatis existimas, exigas quod
|
|
deberi non oportuerit, an constituas ut debeatur.
|
5
|