Feres, Caesar, curam et sollicitudinem consularem. Nam 41.1.1
mihi cogitanti eundem te collationes remisisse, donatiuum
reddidisse, congiarium obtulisse, delatores abegisse, uecti-
galia temperasse, interrogandus uideris, satisne computa-
ueris imperî reditus. An tantas uires habet frugalitas principis, 5
ut tot impendiis tot erogationibus sola sufficiat? Nam quid 2.1
est causae cur aliis quidem, cum omnia raperent et rapta
retinerent, ut si nihil rapuissent nihil retinuissent, defuerint
omnia; tibi cum tam multa largiaris et nihil auferas, ut si
nihil largiaris et auferas omnia, <omnia> supersint? Num- 3.1
quam principibus defuerunt, qui fronte tristi et graui
supercilio utilitatibus fisci contumaciter adessent. Et erant
principes ipsi sua sponte auidi et rapaces et qui magistris non
egerent; plura tamen semper a nobis contra nos didicerunt. 5
Sed ad tuas aures cum ceteris omnibus tum uel maxime
auaris adulationibus obstructus est aditus. Silent ergo et 4.1
quiescunt, et postquam non est cui suadeatur, qui suadeant
non sunt. Quo euenit ut, cum plurimum tibi pro tuis, plus
tamen pro nostris moribus debeamus.