Locupletabant et fiscum et aerarium non tam Voconiae 42.1.1
et Iuliae leges, quam maiestatis singulare et unicum crimen,
eorum qui crimine uacarent. Huius tu metum penitus sustu-
listi, contentus magnitudine qua nulli magis caruerunt quam
qui sibi maiestatem uindicabant. Reddita est amicis fides, 2.1
liberis pietas, obsequium seruis: uerentur et parent et domi-
nos habent. Non enim iam serui nostri principis amici sed 3.1
nos sumus, nec pater patriae alienis se mancipiis cariorem
quam ciuibus suis credit. Omnes accusatore domestico
liberasti, unoque salutis publicae signo illud, ut sic dixerim,
seruile bellum sustulisti. In quo non minus seruis quam 5
dominis praestitisti: nos enim securos, illos bonos fecisti.
Non uis in te ea laudari, nec fortasse laudanda sint; grata 4.1
sunt tamen recordantibus principem illum in capita domi-
norum seruos subornantem, monstrantemque crimina quae
tamquam delata puniret, magnum et ineuitabile ac totiens
cuique experiendum malum, quotiens quisque similes prin- 5
cipi seruos haberet.