In eodem genere ponendum est, quod testamenta nostra
|
43.1.1
|
secura sunt, nec unus omnium nunc quia scriptus, nunc quia
|
|
non scriptus heres. Non tu falsis non tu iniquis tabulis aduo-
|
|
caris. Nullius ad te iracundia nullius impietas nullius furor
|
|
confugit, nec quia offendit alius nuncuparis, sed quia ipse
|
5
|
meruisti. Scriberis ab amicis, ab ignotis praeteriris, nihilque
|
2.1
|
inter priuatum et principem interest, nisi quod nunc a pluri-
|
|
bus amaris; nam et plures amas. Tene, Caesar, hunc cursum,
|
3.1
|
et probabitur experimento, sitne feracius et uberius non ad
|
|
laudem modo sed ad pecuniam principi, si herede illo mori
|
|
homines uelint, quam si cogantur. Donauit pater tuus multa,
|
4.1
|
<multa> et ipse donasti. Cesserit parum gratus: manent
|
|
tamen hi †qui bonis eius, nihilque ex illis ad te nisi gloria
|
|
redit. Nam liberalitatem iucundiorem debitor gratus, clario-
|
|
rem ingratus facit. Sed quis ante te laudem istam pecuniae
|
5.1
|
praetulit? quotus quisque principum ne id quidem in patri-
|
|
moniis nostris suum duxit, quod esset de suo? Nonne ut
|
|
regum ita Caesarum munera illitos cibis hamos, opertos praeda
|
|
laqueos aemulabantur, cum priuatis facultatibus uelut hausta
|
5
|
et implicita retro secum quidquid attigerant referrent?
|
|