Quam utile est ad usum secundorum per aduersa uenisse!
|
44.1.1
|
Vixisti nobiscum, periclitatus es, timuisti, quae tunc erat
|
|
innocentium uita. Scis et expertus es, quanto opere dete-
|
|
stentur malos principes, etiam qui malos faciunt. Meministi
|
|
quae optare nobiscum, quae sis queri solitus. Nam priuato
|
2.1
|
iudicio principem geris, meliorem immo te praestas, quam
|
|
tibi alium precabare. Itaque sic imbuti sumus ut, quibus erat
|
|
summa uotorum melior pessimo princeps, iam non possimus
|
|
nisi optimum ferre. Nemo est ergo tam tui, tam ignarus sui,
|
3.1
|
ut locum istum post te concupiscat. Facilius est ut esse ali-
|
|
quis successor tuus possit, quam ut uelit. Quis enim curae
|
4.1
|
tuae molem sponte subeat? quis comparari tibi non reformi-
|
|
det? Expertus et ipse es, quam sit onerosum succedere bono
|
|
principi, et adferebas excusationem adoptati. An parua prona-
|
5.1
|
que sunt ad aemulandum quod nemo incolumitatem turpitu-
|
|
dine rependit, salua est omnibus uita et dignitas uitae, nec
|
|
iam consideratus et sapiens, qui aetatem in tenebris agit?
|
|
Eadem quippe sub principe uirtutibus praemia quae in liber-
|
6.1
|
tate, nec bene factis tantum ex conscientia merces. Amas
|
|
constantiam ciuium, rectosque ac uiuidos animos non ut alii
|
|
contundis ac deprimis, sed foues et attollis. Prodest bonos
|
7.1
|
esse, cum sit satis abundeque, si non nocet; his honores his
|
|
sacerdotia, his prouincias offers, hi amicitia tua hi iudicio
|
|
florent. Acuuntur isto integritatis et industriae pretio
|
|
similes, dissimiles adliciuntur; nam praemia bonorum malo-
|
5
|
rumque bonos ac malos faciunt. Pauci adeo ingenio ualent
|
8.1
|
ut non turpe honestumque, prout bene ac secus cessit,
|
|
expetant fugiantue; ceteri, ubi laboris inertiae uigilan-
|
|
tiae somno, frugalitatis luxuriae merces datur, eadem ista
|
|
quibus alios artibus adsecutos uident consectantur, quales-
|
5
|
que sunt illi, tales esse et uideri uolunt, et dum uolunt
|
|
fiunt.
|
|