Et priores quidem principes, excepto patre tuo, praeterea 45.1.1
uno aut altero (et nimis dixi), uitiis potius ciuium quam
uirtutibus laetabantur, primum quod in alio sua quemque na-
tura delectat, deinde quod patientiores seruitutis arbitraban-
tur, quos non deceret esse nisi seruos. Horum in sinum omnia 2.1
congerebant, bonos autem otio aut situ abstrusos et quasi
sepultos non nisi delationibus et periculis in lucem ac diem
proferebant. Tu amicos ex optimis <sumis>, et hercule aequum 3.1
est esse eos carissimos bono principi, qui inuisissimi malo
fuerint. Scis, ut sint diuersa natura dominatio et principatus,
ita non aliis esse principem gratiorem, quam qui maxime
dominum grauentur. Hos ergo prouehis et ostentas quasi 4.1
specimen et exemplar, quae tibi secta uitae, quod homi-
num genus placeat; et ideo non censuram adhuc, non prae-
fecturam morum recepisti, quia tibi beneficiis potius quam
remediis ingenia nostra experiri placet. Et alioqui nescio an 5
plus moribus conferat princeps, qui bonos esse patitur quam
qui cogit. Flexibiles quamcumque in partem ducimur a prin- 5.1
cipe atque (ut ita dicam) sequaces sumus. Huic enim cari,
huic probati esse cupimus, quod frustra sperauerint dis-
similes, eoque obsequii continuatione peruenimus, ut prope
omnes homines unius moribus uiuamus. Porro non tam 5
sinistre constitutum est, ut qui malum principem possumus,
bonum non possimus imitari. Perge modo, Caesar, et uim 6.1
effectumque censurae tuum propositum tui actus obtinebunt.
Nam uita principis censura est eaque perpetua: ad hanc
dirigimur, ad hanc conuertimur, nec tam imperio nobis opus
est quam exemplo. Quippe infidelis recti magister est metus. 5
Melius homines exemplis docentur, quae in primis hoc in se
boni habent, quod adprobant quae praecipiunt fieri posse.