Et quis terror ualuisset efficere, quod reuerentia tui effecit?
|
46.1.1
|
Obtinuit aliquis ut spectaculum pantomimorum populus
|
|
Romanus tolli pateretur, sed non obtinuit ut uellet: rogatus
|
2.1
|
es tu quod cogebat alius, coepitque esse beneficium quod
|
|
necessitas fuerat. Neque enim a te minore concentu ut
|
|
tolleres pantomimos, quam a patre tuo ut restitueret ex-
|
|
actum est. Vtrumque recte nam et restitui oportebat, quos
|
3.1
|
sustulerat malus princeps, et tolli restitutos. In his enim,
|
|
quae a malis bene fiunt, hic tenendus est modus, ut appareat
|
|
auctorem displicuisse non factum. Idem ergo populus ille,
|
4.1
|
aliquando scaenici imperatoris spectator et plausor, nunc in
|
|
pantomimis quoque auersatur et damnat effeminatas artes
|
|
et indecora saeculo studia. Ex quo manifestum est principum
|
5.1
|
disciplinam capere etiam uulgus, cum rem si ab uno fiat
|
|
seuerissimam fecerint omnes. Macte hac grauitatis gloria,
|
|
Caesar, qua consecutus es ut, quod antea uis et imperium,
|
|
nunc mores uocarentur. Castigauerunt uitia sua ipsi qui
|
6.1
|
castigari merebantur, idemque emendatores qui emendandi
|
|
fuerunt. Itaque nemo de seueritate tua queritur, et liberum
|
|
est queri. Sed cum ita comparatum sit, ut de nullo minus
|
7.1
|
principe querantur homines quam de quo maxime licet, tuo
|
|
in saeculo nihil est quo non omne hominum genus laetetur
|
|
et gaudeat. Boni prouehuntur; mali, qui est tranquillissimus
|
8.1
|
status ciuitatis, nec timent nec timentur. Vitiorum paeni-
|
|
tentiam exspectas, mederis erroribus sed implorantium,
|
|
omnibusque quos bonos facis hanc adstruis laudem, ne
|
|
coegisse uidearis.
|
5
|