Quid? uitam, quid? mores iuuentutis quam principaliter 47.1.1
formas! quem honorem dicendi magistris, quam dignationem
sapientiae doctoribus habes! ut sub te spiritum et sanguinem
et patriam receperunt studia! quae priorum temporum
immanitas exsiliis puniebat, cum sibi uitiorum omnium con- 5
scius princeps inimicas uitiis artes non odio magis quam
reuerentia relegaret. At tu easdem artes in complexu oculis 2.1
auribus habes. Praestas enim quaecumque praecipiunt, tan-
tumque eas diligis quantum ab illis probaris. An quisquam 3.1
studia humanitatis professus non cum omnia tua tum uel
in primis laudibus ferat admissionum tuarum facilitatem?
Magno quidem animo parens tuus hanc ante uos principes 4.1
arcem publicarum aedium nomine inscripserat; frustra
tamen, nisi adoptasset qui habitare ut in publicis posset.
Quam bene cum titulo isto moribus tuis conuenit, quamque 5.1
omnia sic facis tamquam non alius inscripserit! Quod enim
forum, quae templa tam reserata? Non Capitolium ipsaque
illa adoptionis tuae sedes magis publica magis omnium. Nullae
obices nulli contumeliarum gradus superatisque iam mille 5
liminibus ultra semper aliqua dura et obstantia. Magna ante 6.1
te, magna post te, iuxta te tamen maxima quies: tantum
ubique silentium, tam altus pudor, ut ad paruos penates et
larem angustum ex domo principis modestiae et tranquilli-
tatis exempla referantur. 5