Ipse autem ut excipis omnes, ut exspectas! ut magnam
|
48.1.1
|
partem dierum, inter tot imperî curas, quasi per otium trans-
|
|
igis! Itaque non albi et attoniti, nec ut periculum capitis
|
|
adituri tarditate, sed securi et hilares cum commodum est
|
|
conuenimus. Et admittente principe interdum est aliquid
|
2.1
|
quod nos domi quasi magis necessarium teneat: excusati
|
|
semper tibi nec umquam excusandi sumus. Scis enim sibi
|
|
quemque praestare, quod te uideat quod frequentet, ac tanto
|
|
liberalius ac diutius uoluptatis huius copiam praebes. Nec
|
3.1
|
salutationes tuas fuga et uastitas sequitur: remoramur resi-
|
|
stimus ut in communi domo, quam nuper illa immanissima
|
|
belua plurimo terrore munierat, cum uelut quodam specu
|
|
inclusa nunc propinquorum sanguinem lamberet, nunc se ad
|
5
|
clarissimorum ciuium strages caedesque proferret. Obuersa-
|
4.1
|
bantur foribus horror et minae et par metus admissis et
|
|
exclusis; ad hoc ipse occursu quoque uisuque terribilis: super-
|
|
bia in fronte, ira in oculis, femineus pallor in corpore, in ore
|
|
impudentia multo rubore suffusa. Non adire quisquam non
|
5.1
|
adloqui audebat, tenebras semper secretumque captantem,
|
|
nec umquam ex solitudine sua prodeuntem, nisi ut solitu-
|
|
dinem faceret.
|
|