Sedulo ergo uitauit hunc casum, nec modo iudicium 8.1.1
hominum sed deorum etiam in consilium adsumpsit. Itaque
non in cubiculo sed in templo, nec ante genialem torum sed
ante puluinar Iouis optimi maximi adoptio peracta est, qua
tandem non seruitus nostra sed libertas et salus et securitas 5
fundabatur. Sibi enim gloriam illam di uindicauerunt: 2.1
horum opus, horum illud imperium. Nerua tantum minister
fuit, utque adoptaret, tam paruit quam tu qui adoptabaris.
Adlata erat ex Pannonia laurea, id agentibus dis ut inuicti
imperatoris exortum uictoriae insigne decoraret. Hanc im- 3.1
perator Nerua in gremio Iouis collocarat, cum repente solito
maior augustiorque aduocata contione hominum deorumque
te filium sibi, hoc est unicum auxilium fessis rebus adsumpsit.
Inde quasi depositi imperii qua securitate qua gloria laetus 4.1
(nam quantulum refert, deponas an partiaris imperium? nisi
quod difficilius hoc est), non secus ac praesenti tibi innixus,
tuis umeris se patriamque sustentans tua iuuenta, tuo robore
inualuit. Statim consedit omnis tumultus. Non adoptionis 5.1
opus istud sed adoptati fuit; atque adeo temere fecerat Nerua,
si adoptasset alium. Oblitine sumus ut nuper post adoptionem
non desierit seditio sed coeperit? Inritamentum istud irarum
et fax tumultus fuisset, nisi incidisset in te. An dubium est ut 6.1
dare posset imperium imperator, qui reuerentiam amiserat,
auctoritate eius effectum cui dabatur? Simul filius simul
Caesar, mox imperator et consors tribuniciae potestatis, et
omnia pariter et statim factus es, quae proxime parens uerus 5
tantum in alterum filium contulit.