Iam quam antiquum quam consulare, quod triduum 76.1.1
totum senatus sub exemplo patientiae tuae sedit, cum interea
nihil praeter consulem ageres! Interrogatus censuit quisque 2.1
quod placuit; <licuit> dissentire discedere, et copiam iudicii
sui rei publicae facere; consulti omnes atque etiam dinumerati
sumus, uicitque sententia non prima sed melior. At quis 3.1
antea loqui, quis hiscere audebat, praeter miseros illos qui
primi interrogabantur? Ceteri quidem defixi et attoniti
ipsam illam mutam ac sedentariam adsentiendi necessitatem
quo cum dolore animi, quo cum totius corporis horrore 5
perpetiebantur! Vnus solusque censebat, quod sequerentur 4.1
omnes et omnes improbarent, in primis ipse qui censuerat.
Adeo nulla magis omnibus displicent, quam quae sic fiunt
tamquam omnibus placeant. Fortasse imperator in senatu ad 5.1
reuerentiam eius componebatur; ceterum egressus statim se
recipiebat in principem, omniaque consularia officia abicere
neglegere contemnere solebat. Ille uero ita consul, ut si 6.1
tantum consul foret, nihil infra se putabat, nisi quod infra
consulem esset. Ac primum ita domo progrediebatur, ut 7.1
illum nullus adparatus adrogantiae principalis, nullus prae-
cursorum tumultus detineret. Vna erat in limine mora
consultare aues reuererique numinum monitus. Nemo pro- 8.1
turbabatur, nemo submouebatur; tanta uiatoribus quies,
tantus pudor fascibus, ut plerumque aliena turba subsistere et
consulem et principem cogeret. Ipsius quidem officium tam 9.1
modicum temperatum, ut antiquus aliquis magnusque consul
sub bono principe incedere uideretur.
  Iter illi saepius in forum, frequenter tamen et in campum.