| ACTVS III | |
| Chremes Menedemvs | |
| Ch. Luciscit hoc iam. cesso pultare ostium | 410 |
| vicini, primum e me ut sciat sibi filium | |
| redisse? etsi adulescentem hoc nolle intellego. | |
| verum quom videam miserum hunc tam excruciarier | |
| ei(u)s abitu, celem tam insperatum gaudium, | |
| quŏm ĭlli pericli nil ex indicio siet? | 415 |
| haud faciam; nam quod potero adiutabo senem. | |
| item ŭt filium m<³eu>³m amico atque aequali suo | |
| video inservire et socium esse in negotiis, | |
| nos quoque senes est aequom senibus obsequi. | |
| Me. aut ego profecto ingenio egregio ad miserias | 420 |
| natus sum aut illud falsumst quod volgo audio | |
| dici, diem adimere aegritudinem hominibus; | |
| nam mihi quidem cotidie augescit magis | |
| de filio aegritudo, et quanto diutius | |
| abest mage cupio tanto et mage desidero. | 425 |
| Ch. sed ipsum forăs egressum video: ibo adloquar. | |
| Menedeme, salve: nuntium adporto tibi | |
| quoi(u)s maxume te fieri participem cupis. | |
| Me. num quid nam de gnato meo audisti, Chreme? | |
| Ch. valet atque vivit. Me. ubinamst quaeso? Ch. apŭd me domi. | 430 |
| Me. meu' gnatu'? Ch. sic est. Me. venit? Ch. certe. Me. Clinia | |
| meu' venit? Ch. dixi. Me. eamu': duc me ad eum, obsecro. | |
| Ch. non volt te scire se redisse etiam et tuom | |
| conspectum fugitat: propter peccatum hoc timet, | |
| ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit. | 435 |
| Me. non tu illi dixti ut essem? Ch. non. Me. quăm ŏb rem, Chreme? | |
| Ch. quia pessume istuc in tĕ ătque [in] illum consulis, | |
| si te tam leni et victo esse animo ostenderis. | |
| Me. non possum: sati' iam, sati' pater durus fui. Ch. ah | |
| vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis | 440 |
| aut largitate nimia aut parsimonia: | |
| in eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides. | |
| primum olim potiu' quam paterere filium | |
| commetare ad mulierculam, quae paullulo | |
| tŭm erat contenta quoique erant grata omnia, | 445 |
| proterruisti hinc. ea coacta ingratiis | |
| postilla coepit victum volgo quaerere. | |
| nunc quom sine magno intertrimento non potest | |
| haberi, quidvis dare cupis. nam ut tu scias | |
| quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet, | 450 |
| primum iam ancillas secum adduxit plus decem | |
| oneratas veste atque auro: satrapes si siet | |
| amator, numquam sufferre ei(u)s sumptus queat; | |
| nedum tu possis. Me. estne ea intu'? Ch. sit rogas? | |
| sensi. nam unam ei cenam atque eiu' comitibus | 455 |
| dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet. | |
| nam ut alia omittam, pytissando modo mihi | |
| quid vini absumsit "sic hoc" dicens; "asperum, | |
| pater, hoc est: aliud lenius sodes vide": | |
| relevi dolia omnia, omnis serias; | 460 |
| omnis sollicitos habuī—atque haec una nox. | |
| quid te futurum censes quem adsidue exedent? | |
| sic me dĭ amabunt ut me t<³ua>³rum miseritumst, | |
| Menedeme, fortunarum. Me. faciat quidlubet: | |
| sumat consumat perdat, decretumst pati, | 465 |
| dum illum modo habeam mecum. Ch. si certumst tibi | |
| sic facere, illud permagni referre arbitror | |
| ut ne scientem sentiat te id sibi dare. | |
| Me. quid faciam? Ch. quidvis potiu' quam quod cogitas: | |
| per alium quemvis ut des, falli te sinas | 470 |
| techinis per servolum; etsi subsensi id quoque, | |
| illos ibi esse, id agere inter se clanculum. | |
| Syru' cŭm ĭllo vostro consusurrant, conferunt | |
| consilia ad adulescentes; et tibi perdere | |
| talentum hoc pacto satius est quam illo minam. | 475 |
| non nunc pecunia agitur sed ĭllud quo modo | |
| minimo periclo id demus adulescentulo. | |
| nam si semel tuom animum ille intellexerit, | |
| priu' proditurum te tuam vitam et prius | |
| pecuniam omnem quam abs te amittas filium, hui | 480 |
| quantam fenestram ad nequitiem patefeceris, | |
| tibi autem porro ut non sit suave vivere! | |
| nam deteriores omnes sumu' licentia. | |
| quod quoique quomque inciderit in mentem volet | |
| neque id putabit pravom an rectum sit: petet. | 485 |
| tu rem perire et ipsum non poteris pati: | |
| dare denegaris; ibit ad ĭllud ilico | |
| qui maxume apŭd te se valere sentiet: | |
| abiturum se abs te esse ilico minitabitur. | |
| Me. videre vera atque ita uti res est dicere. | 490 |
| Ch. somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis, | |
| dum id quaero tibi qui filium restituerem. | |
| Me. cedo dextram: porro tĕ idem oro ut facias, Chreme. | |
| Ch. paratu' sum. Me. scin quid nunc facere te volo? | |
| Ch. dic. Me. quod sensisti illos me incipere fallere, | 495 |
| id uti maturent facere: cupio illi dare | |
| quod volt, cupio ipsum iam videre. Ch. operam dabo. | |
| paullum negoti mi obstat: Simus et Crito | |
| vicini nostri hic ambigunt de finibus; | |
| me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram | 500 |
| operam daturum me, hodie non posse îs dare: | |
| continuo hic adero. Me. ita quaeso.—di vostram fidem, | |
| ita conparatam esse hominum naturam omnium | |
| aliena ut meliu' videant et diiudicent | |
| quam sua! an eo fit quia ĭn re nostra aut gaudio | 505 |
| sumu' praepediti nimio aut aegritudine? | |
| hic mihi nunc quanto plus sapit quam egomet mihi! | |
| Ch. dissolvi me otiosus operam ut tibi darem. | |
| Syrus est prendendus atque adhortandus mihi. | |
| a me nescioquis exit: concede hinc domum | 510 |
| ne nos inter nos congruere sentiant. | |
| Syrvs Chremes | |
| Sy. Hac illac circumcursa; inveniundumst tamen | |
| argentum: intendenda in senemst fallacia. | |
| Ch. num me fefellit hosce id struere? vidĕlicet | |
| ill' Cliniai servo' tardiusculust; | 515 |
| idcirco huic nostro traditast provincia. | |
| Sy. quis hĭc loquitur? perii. numnam haec audivit? Ch. Syre. Sy. hem. | |
| Ch. quid tŭ ĭstic? Sy. recte equidem; sed te miror, Chreme, | |
| tam mane, quĭ heri tantum biberis. Ch. nil nimis. | |
| Sy. "nil" narras? visa verost, quod dici solet, | 520 |
| aquilae senectus. Ch. heia. Sy. mulier commoda et | |
| faceta haec meretrix. Ch. sane. Sy. idem visast tibi? | |
| et quidem hĕrcle forma luculenta. Ch. sic satis. | |
| Sy. ita non ut olim, sed uti nunc, sane bona; | |
| minimeque miror Clinia hanc si deperit. | 525 |
| sed habet patrem quendam avidum, miserum atque aridum | |
| vicinum hunc: nostin? at quasi is non ditiis | |
| abundet, gnatus ei(u)s profugit inopia. | |
| scis esse factum ut dico? Ch. quid ego ni sciam? | |
| hominem pistrino dignum! Sy. quem? Ch. istunc servolum | 530 |
| dico adulescenti' . . Sy. Syre, tibi timui male! | |
| Ch. qui passus est id fieri. Sy. quid faceret? Ch. rogas? | |
| aliquid reperiret, fingeret fallacias | |
| unde esset adulescenti amicae quod daret, | |
| atque hunc difficilem invitum servaret senem. | 535 |
| Sy. garris. Ch. haec facta ab illo oportebant, Syre. | |
| Sy. eho quaeso laudas quĭ eros fallunt? Ch. in loco | |
| ego vero laudo. Sy. recte sane. Ch. quippe qui | |
| magnarum saepe id remedium aegritudinumst: | |
| iăm huic mansisset unicus gnatus domi. | 540 |
| Sy. iocone an serio ille haec dicat nescio; | |
| nisi mihi quidem addit animum quo lubeat magis. | |
| Ch. et nunc quid exspectat, Syre? an dum hic denuo | |
| abeat, quom tolerare illi(u)s sumptus non queat? | |
| nonne ad senem aliquam fabricam fingit? Sy. stolidus est. | 545 |
| Ch. at tĕ ădiutare oportet adulescentuli | |
| causa. Sy. facile equidem facere possum si iubes; | |
| etenim quo pacto id fieri soleat calleo. | |
| Ch. tanto hercle melior. Sy. non est mentiri meum. | |
| Ch. fac ergo. Sy. at heus tu facito dum eadem haec memineris | 550 |
| siquid hŭiu' simile forte aliquando evenerit, | |
| ut sunt humana, tuos ut faciat filius. | |
| Ch. non usu' veniet, spero. Sy. spero hercle ego quoque, | |
| neque eo nunc dico quo quicquam illum senserim; | |
| sed siquid, nequid. quae sit ei(u)s aetas vides; | 555 |
| et ne ego te, si usu' veniat, magnifice, Chreme, | |
| tractare possim. Ch. dĕ ĭstoc, quom usu' venerit, | |
| videbimus quid opu' sit: nunc istuc age.— | |
| Sy. numquam commodius umquam erum audivi loqui, | |
| nec quom male facere[m] crederem mi inpunius | 560 |
| licere. quisnam a nobis egreditur foras? | |
| Chremes Clitipho Syrvs | |
| Ch. Quid ĭstuc quaeso? quĭ ĭstic mos est, Clitipho? itane fieri oportet? | |
| Cl. quid ego feci? Ch. vidin ego te modo manum in sinum huic meretrici | |
| inserere? Sy. acta haec res est: perii. Cl. mene? Ch. hisce oculis, ne nega. | |
| facis adeo indigne iniuriam illi qui non abstineas manum. | 565 |
| nam istaec quidĕm contumeliast, | |
| hominem amicum recipere ad te atque ei(u)s amicam subigitare. | |
| vel here in vino quam inmodestu' f<³ui>³sti . . Sy. factum. Ch. quam molestus! | |
| ut equidem, ita me dĭ ament, metui quid futurum denique esset! | |
| novi ego amantium animum: advortunt graviter quae non censeas. | 570 |
| Cl. at mihi fides apud hunc est nil me istiu' facturum, pater. | |
| Ch. estō; at certe concedas aliquo ab ore <³eo>³rum aliquantisper. | |
| multa fert lubido: ea facere prohibet tua praesentia. | |
| ego de me facio coniecturam: nemost m<³eo>³rum amicorum hodie | |
| apud quem expromere omniā mea ŏcculta, Clitipho, audeam. | 575 |
| apud alium prohibet dignitas; apud alium ipsi(u)s facti pudet, | |
| nĕ ineptu', ne protervo' videar: quod ĭllum facere credito. | |
| sed nostrum est intellegere utquomque atque ubiquomque opu' sit obsequi. | |
| Sy. quid ĭstic narrat! Cl. perii. Sy. Clitipho, haec ego praecipio tibi? | |
| homini' frugi et temperanti' functu's officium? Cl. tacĕ sodes. | 580 |
| Sy. recte sane. Cl. Syre, pudet me. Sy. credo: neque id iniuria; quin | |
| mihi molestumst. Cl. perdis hercle. Sy. verum dico quod videtur. | |
| Cl. nonne accedam ad ĭllos? Ch. eho quaesō, una accedundi viast? | |
| Sy. actumst: hic priu' se indicarit quăm ego argentum effecero. | |
| Chreme, vin tu homini stulto mi auscultare? Ch. quid faciam? Sy. iube hunc | 585 |
| abire hinc aliquo. Cl. quŏ ego hinc abeam? Sy. quo lubet: dă ĭllis locum: | |
| abĭ d<³ea>³mbulatum. Cl. d<³ea>³mbulatum? quo? Sy. vah quasi desit locus. | |
| abĭ sane istac, istorsum, quovis. Ch. recte dicit, censeo. | |
| Cl. di te eradicent, Syre, qui me hinc †extrudis†! | |
| Sy. at tu pol tibi ĭstas posthac comprimito manus!— | 590 |
| censen vero? quid ĭllum porro credas facturum, Chreme, | |
| nisi eum, quantum tibi opi' di dant, servas castigas mones? | |
| Ch. ego ĭstuc curabo. Sy. atqui nunc, ere, tibi ĭstic adservandus est. | |
| Ch. fiet. Sy. si sapias; nam mihi iam minu' minusque obtemperat. | |
| Ch. quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre, aut | 595 |
| repperisti tibi quod placeat an non[dum etiam]? Sy. de fallacia | |
| dicis? est: inveni nuper quandam. Ch. frugi es. cedo quid est? | |
| Sy. dicam, verum ut aliud ex alio incidit. Ch. quidnam, Syre? | |
| Sy. pessuma haec est meretrix. Ch. ita videtur. Sy. immo si scias. | |
| vah vidĕ quod ĭnceptet facinu'. f<³ui>³t quaedam anu' Corinthia | 600 |
| hic: huic drachumarum haec argenti mille dederat mutuom. | |
| Ch. quid tum? Sy. ea mortuast: reliquit filiam adulescentulam. | |
| ea relicta huic arraboni est prŏ ĭllo argento. Ch. intellego. | |
| Sy. hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam. | |
| Ch. quid tum? Sy. Cliniam orat sibi uti [ĭd] nunc det: illam illi tamen | 605 |
| post daturum: mille nummum poscit. Ch. et poscit quidem? Sy. hui, | |
| dubium id est? ego sic putavi. Ch. quid nunc facere cogitas? | |
| Sy. egon? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria | |
| ditem et nobilem; si redimat magnum inesse in ea lucrum. | |
| Ch. erras. Sy. quid ita? Ch. pro Menedemo nunc tibi ego respondeo | 610 |
| "non emo": quid ages? Sy. optata loquere. Ch. qui? Sy. non est opus. | |
| Ch. non opus est? Sy. non hercle vero. Ch. quĭ ĭstuc, miror. Sy. iam scies. | |
| Ch. manĕ, manĕ, quid ĕst quod tam a nobis graviter crepuerunt fores? |