| ACTVS IV | |
| Demipho Chremes | |
| De. Quid? qua profectu' causa hinc es Lemnum, Chreme, | 567 |
| adduxtin tecum filiam? Ch. non. De. quid ita non? | |
| Ch. postquam videt me ei(u)s mater esse hic diutius, | |
| simul autem non manebat aetas virginis | 570 |
| m<³ea>³m neglegentiam: ipsam cum omni familia | |
| ad me profectam esse aibant. De. quid ĭlli tam diu | |
| quaeso igitur commorabare, ubi id audiveras? | |
| Ch. pol me detinuit morbus. De. unde? aut qui? Ch. rogas? | |
| senectus ipsast morbu'. sed venisse eas | 575 |
| salvas audivi ex nauta quĭ ĭllas vexerat. | |
| De. quid gnato optigerit mĕ ăbsente audistin, Chreme? | |
| Ch. quod quidĕm me factum consili incertum facit. | |
| năm hănc condicionem siquoi tulero extrario, | |
| quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest. | 580 |
| te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi | |
| scibam. ille, si me alienus adfinem volet, | |
| tacebit dum intercedet familiaritas; | |
| sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet. | |
| vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea: | 585 |
| quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo | |
| id restat; nam ego meorum solu' sum meus. | |
| De. scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist, | |
| neque defetiscar usque adeo experirier | |
| donec tibi id quod pollicitus sum effecero. | 590 |
| Geta Demipho Chremes | |
| Ge. Ego hominem callidiorem vidi neminem | |
| quam Phormionem. venio ad hominem ut dicerem | |
| argentum opus esse, et id quo pacto fieret. | |
| vixdum dimidium dixeram, intellexerat: | |
| gaudebat, me laudabat, quaerebat senem, | 595 |
| dis gratias agebat tempu' sibi dari | |
| ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus | |
| amicum sese quam Antiphoni. hominem ad forum | |
| iussi opperiri: eŏ me esse adducturum senem. | |
| sed ĕccum ipsum. quis ĕst ulterior? attat Phaedriae | 600 |
| patĕr venit. sed quid pertimui autem belua? | |
| an quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati? | |
| commodius esse opinor duplici spe utier. | |
| petam hinc unde a primo institi: is si dat, sat est; | |
| si ab eŏ nil fiet, tum hunc adoriar hospitem | 605 |
| Antipho Geta Chremes Demipho | |
| An. Exspecto quam mox recipiat sese Geta. | |
| sed patruom video cum patre astantem. ei mihi, | |
| quam timeo adventus huiu' quŏ ĭnpellat patrem. | |
| Ge. adibo hosce: o noster Chreme . . Ch. salve, Geta. | |
| Ge. venire salvom volup est. Ch. credo. Ge. quid agitur? | 610 |
| multa advenienti, ut fit, nova hic? Ch. compluria. | |
| Ge. ita. de Antiphone audistin quae facta? Ch. omnia. | |
| Ge. tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme, | |
| sic circumiri! Ch. id cŭm hŏc agebam commodum. | |
| Ge. nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo | 615 |
| inveni, opinor, remedium huic r<³ei>³. Ch. quid, Geta? | |
| De. quod remedium? Ge. ut abii abs te, fit forte obviam | |
| mihi Phormio. Ch. qui Phormio? De. is quĭ ĭstanc . . Ch. scio. | |
| Ge. visumst mihi ut ĕiu' temptarem sententiam. | |
| prendo hominem solum: "quor non," inquam "Phormio, | 620 |
| vides inter nos sic haec potiu' cum bona | |
| ut componamu' gratia quam cum mala? | |
| eru' liberalis est et fugitans litium; | |
| nam ceteri quidem hercle amici omnes modo | |
| uno ore auctores f<³ue>³re ut praecipitem hanc daret." | 625 |
| An. quid hĭc coeptat aut quŏ ĕvadet hodie? Ge. "an legibus | |
| daturum poenas dices si illam eiecerit? | |
| iam id exploratumst: heia sudabis satis | |
| si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast. | |
| verum pone esse victum eum; at tandem tamen | 630 |
| non capitis ei(u)s res agitur sed pecuniae." | |
| postquam hominem his verbis sentio mollirier, | |
| "soli sumu' nunc hic" inquăm: "eho [dic] quid vis dari | |
| tibi in manum, ut erus his desistat litibus, | |
| haec hinc facessat, tu molestu' ne sies?" | 635 |
| An. satin illi di sunt propitii? Ge. "nam sat scio, | |
| si tu aliquam partem aequi bonique dixeris, | |
| ut ĕst ille bonu' vir, tria non commutabitis | |
| verba hodie inter vos." De. quis tĕ ĭstaec iussit loqui? | |
| Ch. immo non potuit meliu' pervenirier | 640 |
| eŏ quo nos volumus. An. occidi! De. perge eloqui. | |
| Ge. a primo homo insanibat. Ch. cedo quid postulat? | |
| Ge. quid? nimium; quantum libuit. Ch. dic. Ge. si quis daret | |
| talentum magnum. De. immo malum hercle: ut nil pudet! | |
| Ge. quod dixi adeo ei: "quaeso, quid si filiam | 645 |
| suam unicam locaret? parvi retulit | |
| non suscepisse: inventast quae dotem petat." | |
| ut ăd pauca redeam ac mittam illi(u)s ineptias, | |
| haec denique eiu' f<³ui>³t postrema oratio: | |
| "ego" inquit "[iam] a principio amici filiam, | 650 |
| ita ut aequom fuerat, volui uxorem ducere; | |
| nam mihi veniebat in mentem ei(u)s incommodum, | |
| in servitutem pauperem ad ditem dari. | |
| sed mi opus erāt, ut aperte tibi nunc fabuler, | |
| aliquantulum quaĕ ădferret qui dissolverem | 655 |
| quae debeo: et etiamnunc si volt Demipho | |
| dare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi, | |
| nullam mihi malim quăm ĭstanc uxorem dari." | |
| An. utrum stultitia facere ego hunc an malitia | |
| dicam, scientem an inprudentem, incertu' sum. | 660 |
| De. quid si animam debet? Ge. "ager oppositust pignori ob | |
| decem minăs" inquit. De. age age, iam ducat: dabo. | |
| Ge. "aediculae item sunt ob decem alias." De. oieï | |
| nimiumst. Ch. ne clama: <re>petito hasce a me decem. | |
| Ge. "uxori emunda ancillulast; tum pluscula | 665 |
| supĕllectile opus est; opus est sumptu ad nuptias: | |
| his rebu' pone sane" inquit "decem minas." | |
| De. sescentas perĭnde scribito iam mihi dicas: | |
| nil do. inpuratu' mĕ ĭlle ut etiam inrideat? | |
| Ch. quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filium | 670 |
| fac ut illam ducat nos quam volumus. An. ei mihi | |
| Geta, occidisti me tuis fallaciis. | |
| Ch. meă causa eicitur: mĕ hŏc est aequom amittere. | |
| Ge. "quantum potest me certiorem" inquit "face, | |
| si illam dant, hanc ut mittam, ne incertus siem; | 675 |
| năm ĭlli mihi dotem iam constituerunt dare." | |
| Ch. iam accipiat: illis repudium renuntiet; | |
| hanc ducat. De. quae quidem illi res vortat male! | |
| Ch. opportune adeo argentum nunc mecum attuli, | |
| fructum quem Lemni uxori' reddunt praedia: | 680 |
| ind' sumam; uxori tibi opus esse dixero. | |
| Antipho Geta | |
| An. Geta. Ge. hem. An. quid egisti? Ge. emunxi argento senes. | |
| An. satin est id? Ge. nescio hercle: tantum iussu' sum. | |
| An. eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo? | |
| Ge. quid ergo narras? An. quid ego narrem? opera tua | 685 |
| ad restim miquidem res redît planissume. | |
| ut tequidem omnes di d<³eae>³que—superī inferi— | |
| malis exemplis perdant! em siquid velis, | |
| huic mandes, quod quidĕm recte curatum velis. | |
| quid minus utibile f<³ui>³t quam hoc ulcus tangere | 690 |
| aut nominare uxorem? iniectast spes patri | |
| posse illam extrudi. cedo nunc porro: Phormio | |
| dotem sĭ ăccipiet, uxor ducendast domum: | |
| quid fiet? Ge. non enĭm ducet. An. novi. ceterum | |
| quom argentum repetent, nostra causa scilicet | 695 |
| in nervom potius ibit. Ge. nil est, Antipho, | |
| quin male narrando possit depravarier: | |
| tŭ ĭd quod bonist excerpi', dici' quod malist. | |
| audi nunc contra: iam sĭ ărgentum acceperit, | |
| ducendast uxor, ut ais, concedo tibi: | 700 |
| spatium quidem tandem apparandi nuptias, | |
| vocandi sacruficandi dabitur paullulum. | |
| interea amici quod polliciti sunt dabunt: | |
| inde iste reddet. An. quăm ŏb rem? aut quid dicet? Ge. rogas? | |
| "quot res postilla monstra evenerunt mihi! | 705 |
| intro iit in aedis ater alienus canis; | |
| anguis per ĭnpluvium decidit de tegulis; | |
| gallina cecinit; interdixit hariolus; | |
| haruspex vetuit; ante brumam autem novi | |
| negoti incipere!" quae causast iustissima. | 710 |
| haec fient. An. ut modo fiant! Ge. fient: me vide. | |
| pater exit: abĭ, dic esse argentum Phaedriae. | |
| Demipho Chremes Geta | |
| De. Quietus esto, inquam: ego curabo nequid verborum duit. | |
| hoc temere numquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam. | |
| quom dem, et quăm ŏb rem dem commemorabō. Ge. ut cautust ubi nil opust! | 715 |
| Ch. atque ita opu' factost: et matura, dum lubido eadem haec manet; | |
| nam si altera illaec magis instabit, fors sit an nos reiciat. | |
| Ge. rem ipsam putasti. De. duc me ad eum ergo. Ge. non moror. Ch. ubi hŏc egeris, | |
| transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc priu' quam hinc abit. | |
| dicat <³ea>³m dare nos Phormioni nuptum, ne suscenseat; | 720 |
| et magis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior; | |
| nos nostro officio nil digressos esse: quantum is voluerit, | |
| datum esse doti'. De. quid tua, malum, ĭd refert? Ch. magni, Demipho. | |
| non sat[is] ĕst t<³uo>³m te officium fecisse si non id fama adprobat: | |
| volo ĭpsiu' quoque volŭntate haec fieri, ne se eiectam praedicet. | 725 |
| De. idem ego ĭstuc facere possum. Ch. mulier mulieri mage convenit. | |
| De. rogabo. Ch. ubi illas nunc ego reperire possim cogito. |