| Commotus his Caesar ac iudicans, quod saepe ex eo | Jul.29.1.1 |
| auditum ferunt, difficilius se principem ciuitatis | |
| a primo ordine in secundum quam ex secundo | |
| in nouissimum detrudi, summa ope restitit, partim | |
| per intercessores tribunos, partim per Seruium Sulpi- | 5 |
| cium alterum consulem. insequenti quoque anno Gaio | |
| Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in consulatu suc- | |
| cesserat, eadem temptante collegam eius Aemilium | |
| Paulum Gaiumque Curionem uiolentissimum tribuno- | |
| rum ingenti mercede defensores parauit. sed cum ob- | 2.1 |
| stinatius omnia agi uideret et designatos etiam con- | |
| sules e parte diuersa, senatum litteris deprecatus est, | |
| ne sibi beneficium populi adimeretur, aut ut ceteri | |
| quoque imperatores ab exercitibus discederent; con- | 5 |
| fisus, ut putant, facilius se, simul atque libuisset, ue- | |
| teranos conuocaturum quam Pompeium nouos milites. | |
| cum aduersariis autem pepigit, ut dimissis octo legio- | |
| nibus Transalpinaque Gallia duae sibi legiones et Cis- | |
| alpina prouincia uel etiam una legio cum Illyrico con- | 10 |
| cederetur, quoad consul fieret. uerum neque senatu | 30.1.1 |
| interueniente et aduersariis negantibus ullam se de re | |
| publica facturos pactionem, transiit in citeriorem Gal- | |
| liam, conuentibusque peractis Rauennae substitit, bello | |
| uindicaturus si quid de tribunis plebis intercedentibus | 5 |
| pro se grauius a senatu constitutum esset. | |
| Et praetextum quidem illi ciuilium armorum hoc | 2.1 |
| fuit; causas autem alias fuisse opinantur. Gnaeus Pom- | |
| peius ita dictitabat, quod neque opera consummare, | |
| quae instituerat, neque populi expectationem, quam de | |
| aduentu suo fecerat, priuatis opibus explere posset, | 5 |
| turbare omnia ac permiscere uoluisse. alii timuisse | 3.1 |
| dicunt, ne eorum, quae primo consulatu aduersus | |
| auspicia legesque et intercessiones gessisset, rationem | |
| reddere cogeretur; cum M. Cato identidem nec sine | |
| iure iurando denuntiaret delaturum se nomen eius, si- | 5 |
| mul ac primum exercitum dimisisset; cumque uulgo | |
| fore praedicarent, ut si priuatus redisset, Milonis | |
| exemplo circumpositis armatis causam apud iudices | |
| diceret. quod probabilius facit Asinius Pollio, Phar- | 4.1 |
| salica acie caesos profligatosque aduersarios prospici- | |
| entem haec eum ad uerbum dixisse referens: 'hoc | |
| uoluerunt; tantis rebus gestis Gaius Caesar con- | |
| demnatus essem, nisi ab exercitu auxilium pe- | 5 |
| tissem.' quidam putant captum imperii consuetudine | 5.1 |
| pensitatisque suis et inimicorum uiribus usum occa- | |
| sione rapiendae dominationis, quam aetate prima con- | |
| cupisset. quod existimasse uidebatur et Cicero scribens | |
| de Officiis tertio libro semper Caesarem in ore | 5 |
| habuisse [est in Phoenissis: εἴπερ γὰρ ἀδικεῖν | |
| χρή, τυραννίδος πέρι κάλλιστον ἀδίκημα· τὰ δ’ ἄλλα | |
| εὐσεβεῖν χρεώ<ν>] Euripidis uersus, quos sic ipse con- | |
| uertit: | |
| nam si uiolandum est ius, <regnandi> gratia | 10 |
| uiolandum est: aliis rebus pietatem colas. |