Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ip-
|
Jul.31.1.1
|
sosque urbe cessisse nuntiatum esset, praemissis con-
|
|
festim clam cohortibus, ne qua suspicio moueretur, et
|
|
spectaculo publico per dissimulationem interfuit et for-
|
|
mam, qua ludum gladiatorium erat aedificaturus, con-
|
5
|
siderauit et ex consuetudine conuiuio se frequenti de-
|
|
dit. dein post solis occasum mulis e proximo pistrino
|
2.1
|
ad uehiculum iunctis occultissimum iter modico co-
|
|
mitatu ingressus est; et cum luminibus extinctis de-
|
|
cessisset uia, diu errabundus tandem ad lucem duce
|
|
reperto per angustissimos tramites pedibus euasit. con-
|
5
|
secutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui prouin-
|
|
ciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quan-
|
|
tum moliretur, conuersus ad proximos: 'etiam nunc,'
|
|
inquit, 'regredi possumus; quod si ponticulum
|
|
transierimus, omnia armis agenda erunt.' cunc-
|
32.1.1
|
tanti ostentum tale factum est. quidam eximia magni-
|
|
tudine et forma in proximo sedens repente apparuit
|
|
harundine canens; ad quem audiendum cum praeter
|
|
pastores plurimi etiam ex stationibus milites concur-
|
5
|
rissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba
|
|
prosiliuit ad flumen et ingenti spiritu classicum exor-
|
|
sus pertendit ad alteram ripam. tunc Caesar: 'eatur,'
|
|
inquit, 'quo deorum ostenta et inimicorum ini-
|
|
quitas uocat. iacta alea est,' inquit. atque ita tra-
|
33.1.1
|
iecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi super-
|
|
uenerant, pro contione fidem militum flens ac ueste a
|
|
pectore discissa inuocauit. existimatur etiam equestres
|
|
census pollicitus singulis; quod accidit opinione falsa.
|
5
|
nam cum in adloquendo adhortandoque saepius digitum
|
|
laeuae manus ostentans adfirmaret se ad satis facien-
|
|
dum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus
|
|
esset, anulum quoque aequo animo detracturum sibi,
|
|
extrema contio, cui facilius erat uidere contionantem
|
10
|
quam audire, pro dicto accepit, quod uisu suspicabatur;
|
|
promissumque ius anulorum cum milibus quadringenis
|
|
fama distulit.
|
|