| Ordo et summa rerum, quas deinceps gessit, sic | Jul.34.1.1 |
| se habent. Picenum Vmbriam Etruriam occupauit et | |
| Lucio Domitio, qui per tumultum successor ei nomi- | |
| natus Corfinium praesidio tenebat, in dicionem redacto | |
| atque dimisso secundum Superum mare Brundisium | 5 |
| tetendit, quo consules Pompeiusque confugerant quam | |
| primum transfretaturi. hos frustra per omnis moras | 2.1 |
| exitu prohibere conatus Romam iter conuertit appel- | |
| latisque de re publica patribus ualidissimas Pompei | |
| copias, quae sub tribus legatis M. Petreio et L. Afranio | |
| et M. Varrone in Hispania erant, inuasit, professus | 5 |
| ante inter suos, ire se ad exercitum sine duce | |
| et inde reuersurum ad ducem sine exercitu. et | |
| quanquam obsidione Massiliae, quae sibi in itinere | |
| portas clauserat, summaque frumentariae rei penuria | |
| retardante breui tamen omnia subegit. hinc urbe re- | 35.1.1 |
| petita in Macedoniam transgressus Pompeium, per | |
| quattuor paene menses maximis obsessum operibus, ad | |
| extremum Pharsalico proelio fudit et fugientem Alexan- | |
| driam persecutus, ut occisum deprehendit, cum Ptole- | 5 |
| maeo rege, a quo sibi quoque insidias tendi uidebat, | |
| bellum sane difficillimum gessit, neque loco neque | |
| tempore aequo, sed hieme anni et intra moenia copio- | |
| sissimi ac sollertissimi hostis, inops ipse omnium re- | |
| rum atque inparatus. regnum Aegypti uictor Cleo- | 10 |
| patrae fratrique eius minori permisit, ueritus prouin- | |
| ciam facere, ne quandoque uiolentiorem praesidem nacta | |
| nouarum rerum materia esset. ab Alexandria in Sy- | 2.1 |
| riam et inde Pontum transiit urgentibus de Pharnace | |
| nuntiis, quem Mithridatis Magni filium ac tunc occa- | |
| sione temporum bellantem iamque multiplici successu | |
| praeferocem, intra quintum quam adfuerat diem, quat- | 5 |
| tuor quibus in conspectum uenit horis, una profligauit | |
| acie; crebro commemorans Pompei felicitatem, cui | |
| praecipua militiae laus de tam inbelli genere hostium | |
| contigisset. dehinc Scipionem ac Iubam reliquias | |
| partium in Africa refouentis deuicit, Pompei liberos | 10 |
| in Hispania. omnibus ciuilibus bellis nullam cladem | 36.1.1 |
| nisi per legatos suos passus est, quorum C. Curio in | |
| Africa periit, C. Antonius in Illyrico in aduersariorum | |
| deuenit potestatem, P. Dolabella classem in eodem | |
| Illyrico, Cn. Domitius Caluinus in Ponto exercitum | 5 |
| amiserunt. ipse prosperrime semper ac ne ancipiti | |
| quidem umquam fortuna praeterquam bis dimicauit: | |
| semel ad Dyrrachium, ubi pulsus non instante Pom- | |
| peio negauit eum uincere scire, iterum in Hispania | |
| ultimo proelio, cum desperatis rebus etiam de consci- | 10 |
| scenda nece cogitauit. |