| Confectis bellis quinquiens triumphauit, post de- | Jul.37.1.1 |
| uictum Scipionem quater eodem mense, sed interiectis | |
| diebus, et rursus semel post superatos Pompei liberos. | |
| primum et excellentissimum triumphum egit Gallicum, | |
| sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proxi- | 5 |
| mum Africanum, nouissimum Hispaniensem, diuerso | |
| quemque apparatu et instrumento. Gallici triumphi | 2.1 |
| die Velabrum praeteruehens paene curru excussus est | |
| axe diffracto ascenditque Capitolium ad lumina quadra- | |
| ginta elephantis dextra sinistraque lychnuchos gestan- | |
| tibus. Pontico triumpho inter pompae fercula trium | 5 |
| uerborum praetulit titulum veni · vidi · vici non acta | |
| belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti | |
| notam. ueteranis legionibus praedae nomine in pedites | 38.1.1 |
| singulos super bina sestertia, quae initio ciuilis tu- | |
| multus numerauerat, uicena quaterna milia nummum | |
| dedit. adsignauit et agros, sed non continuos, ne quis | |
| possessorum expelleretur. populo praeter frumenti denos | 5 |
| modios ac totidem olei libras trecenos quoque num- | |
| mos, quos pollicitus olim erat, uiritim diuisit et hoc | |
| amplius centenos pro mora. annuam etiam habitatio- | 2.1 |
| nem Romae usque ad bina milia nummum, in Italia non | |
| ultra quingenos sestertios remisit. adiecit epulum ac | |
| uiscerationem et post Hispaniensem uictoriam duo pran- | |
| dia; nam cum prius parce neque pro liberalitate sua | 5 |
| praebitum iudicaret, quinto post die aliud largissimum | |
| praebuit. edidit spectacula uarii generis: munus gla- | 39.1.1 |
| diatorium, ludos etiam regionatim urbe tota et quidem | |
| per omnium linguarum histriones, item circenses ath- | |
| letas naumachiam. munere in foro depugnauit Furius | |
| Leptinus stirpe praetoria et Q. Calpenus senator quon- | 5 |
| dam actorque causarum. pyrricham saltauerunt Asiae | |
| Bithyniaeque principum liberi. ludis Decimus Laberius | 2.1 |
| eques Romanus mimum suum egit donatusque quin- | |
| gentis sestertiis et anulo aureo sessum in quattuor- | |
| decim <e> scaena per orchestram transiit. circensibus | |
| spatio circi ab utraque parte producto et in gyrum | 5 |
| euripo addito quadrigas bigasque et equos desultorios | |
| agitauerunt nobilissimi iuuenes. Troiam lusit turma | |
| duplex maiorum minorumque puerorum. uenationes | 3.1 |
| editae per dies quinque ac nouissime pugna diuisa in | |
| duas acies, quingenis peditibus, elephantis uicenis, tri- | |
| cenis equitibus hinc et inde commissis. nam quo laxius | |
| dimicaretur, sublatae metae inque earum locum bina | 5 |
| castra exaduersum constituta erant. athletae stadio ad | |
| tempus extructo regione Marti campi certauerunt per | |
| triduum. nauali proelio in minore Codeta defosso lacu | 4.1 |
| biremes ac triremes quadriremesque Tyriae et Aegyptiae | |
| classis magno pugnatorum numero conflixerunt. ad | |
| quae omnia spectacula tantum undique confluxit ho- | |
| minum, ut plerique aduenae aut inter uicos aut inter | 5 |
| uias tabernaculis positis manerent, ac saepe prae turba | |
| elisi exanimatique sint plurimi et in his duo senatores. |