Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel
|
Tib.56.1.1
|
maxime adquiescebat, Xenonem quendam exquisitius
|
|
sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam
|
|
molesta dialectos esset, et ille respondisset Dori-
|
|
dem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi
|
5
|
ueterem secessum, quod Dorice Rhodii loquantur. item
|
|
cum soleret ex lectione cotidiana quaestiones super cenam
|
|
proponere comperissetque Seleucum grammaticum a
|
|
ministris suis perquirere, quos quoque tempore tractaret
|
|
auctores, atque ita praeparatum uenire, primum a
|
10
|
contubernio remouit, deinde etiam ad mortem compulit.
|
|
Saeua ac lenta natura ne in puero quidem latuit;
|
57.1.1
|
quam Theodorus Gadareus rhetoricae praeceptor et per-
|
|
spexisse primus sagaciter et assimilasse aptissime
|
|
uisus est, subinde in obiurgando appellans eum πηλὸν
|
|
αἵματι πεφυραμένον, id est lutum a sanguine macera-
|
5
|
tum. sed aliquanto magis in principe eluxit, etiam
|
|
inter initia cum adhuc fauorem hominum moderationis
|
|
simulatione captaret. scurram, qui praetereunte funere
|
2.1
|
clare mortuo mandarat, ut nuntiaret Augusto non-
|
|
dum reddi legata quae plebei reliquisset, ad-
|
|
tractum ad se recipere debitum ducique ad supplicium
|
|
imperauit et patri suo uerum referre. nec multo post
|
5
|
in senatu Pompeio cuidam equiti R. quiddam perne-
|
|
ganti, dum uincula minatur, affirmauit fore ut ex
|
|
Pompeio Pompeianus fieret, acerba cauillatione
|
|
simul hominis nomen incessens ueteremque partium
|
|
fortunam. sub idem tempus consulente praetore an iu-
|
58.1.1
|
dicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse leges
|
|
respondit et atrocissime exercuit. statuae quidam
|
|
Augusti caput dempserat, ut alterius imponeret; acta
|
|
res in senatu et, quia ambigebatur, per tormenta quae-
|
5
|
sita est. damnato reo paulatim genus calumniae eo
|
|
processit, ut haec quoque capitalia essent: circa Augusti
|
|
simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo
|
|
uel anulo effigiem impressam latrinae aut lupanari in-
|
|
tulisse, dictum ullum factumue eius existimatione ali-
|
10
|
qua laesisse. perit denique et is, qui honorem in co-
|
|
lonia sua eodem die decerni sibi passus est, quo decreti
|
|
et Augusto olim erant.
|
|