| Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ip- | Jul.31.1.1 |
| sosque urbe cessisse nuntiatum esset, praemissis con- | |
| festim clam cohortibus, ne qua suspicio moueretur, et | |
| spectaculo publico per dissimulationem interfuit et for- | |
| mam, qua ludum gladiatorium erat aedificaturus, con- | 5 |
| siderauit et ex consuetudine conuiuio se frequenti de- | |
| dit. dein post solis occasum mulis e proximo pistrino | 2.1 |
| ad uehiculum iunctis occultissimum iter modico co- | |
| mitatu ingressus est; et cum luminibus extinctis de- | |
| cessisset uia, diu errabundus tandem ad lucem duce | |
| reperto per angustissimos tramites pedibus euasit. con- | 5 |
| secutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui prouin- | |
| ciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quan- | |
| tum moliretur, conuersus ad proximos: 'etiam nunc,' | |
| inquit, 'regredi possumus; quod si ponticulum | |
| transierimus, omnia armis agenda erunt.' cunc- | 32.1.1 |
| tanti ostentum tale factum est. quidam eximia magni- | |
| tudine et forma in proximo sedens repente apparuit | |
| harundine canens; ad quem audiendum cum praeter | |
| pastores plurimi etiam ex stationibus milites concur- | 5 |
| rissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba | |
| prosiliuit ad flumen et ingenti spiritu classicum exor- | |
| sus pertendit ad alteram ripam. tunc Caesar: 'eatur,' | |
| inquit, 'quo deorum ostenta et inimicorum ini- | |
| quitas uocat. iacta alea est,' inquit. atque ita tra- | 33.1.1 |
| iecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi super- | |
| uenerant, pro contione fidem militum flens ac ueste a | |
| pectore discissa inuocauit. existimatur etiam equestres | |
| census pollicitus singulis; quod accidit opinione falsa. | 5 |
| nam cum in adloquendo adhortandoque saepius digitum | |
| laeuae manus ostentans adfirmaret se ad satis facien- | |
| dum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus | |
| esset, anulum quoque aequo animo detracturum sibi, | |
| extrema contio, cui facilius erat uidere contionantem | 10 |
| quam audire, pro dicto accepit, quod uisu suspicabatur; | |
| promissumque ius anulorum cum milibus quadringenis | |
| fama distulit. |